37°
ANHANG
H
quando non tarn odore perfectioris vitae, quam ingenii magnitudine etpraedicatione duriori eloquii tantam brevi admodum aevo converteritvirorum multitudinem. Quam audio non solum bona ex parte variarumdisciplinarum cognitione imbutam, verum etiam babitare unanimem inmonasterio et id plenius referre de Actibus S3 apostolorum. Multi-tudinis credentium erat cor unum et anima una.Laudavi propterea illum saepissime et verbo et scripto apud gravesviros, admiratus supra modum tot praeclara eius gesta, atque imprimisalacritatem in exhortando, in explicando iure, in corripiendo censuram.Cum haec et alia id genus quottidianis multorum sermonibus referrenturmihi, laetabar sane vestri gratia, quibus afficior, quod prophetamagnus surrexisset in vobis, et quod Deus visi-tasset plebem suam 34 . Crescebat in dies apud vos auctoritate etgratia, idque supra modum, adeo ut totus mundus brevi post eum iturusputaretur. Mirabantur omnes de iis, quae procedebant de orei p s i u s 3B . Et erant ea quidem omnia tum admiratione, tum laude digna.Suspectum nihilominus ipsum mihi aliquando fecerant, ne lateret (utaiunt) anguis in herba, tot ab eo dissentire paulatim incipientes catholiciviri et doctrina et vita praestantes; tot in ipsum coniecta undique scrip-torum famam hominis lacerantium tela. Quibus non temere impetitumpene adducebar, ut crederem. Tuebar tarnen partes eius, quantum etpatiebatur conscientia et ratio suadebat. Redimere illum a calumniishominum, qui illi seu emulatione et odio, seu iuditio adversabantur, provirili parte non semel contendi.
Civis. Credo nimirum te ex animo ista narrare, neque commentitiumquid ac subdole fictum ex ore tuo prodire 38 .
Petrus. Extant huius rei clarissima testimonia, quae credentisuperfluo ingeri viderentur.
Civis. Sic est, ut dixisti. Sequere tu potius orationem tuam, utnoverim tandem, de Fratre quid sentias. Enumerasti complura illiusbona. Quibus si ad exequendum tantummodo praedicatoris officiumusus fuisset, non tot eum in praesentia oppugnarent, criminarentur,impeterent, proculque illi oblatrarent canes. Verum ante triennium 37 ,praeter muneris sui rationem oblectari coepisse visus est frequentilaicorum visitatione, unde suspitio orta est ambientis magis, quamhumilitatem prae se ferentis animi. Jam tunc enim illi dabatur vitio,quod opus faciens evangelistae minus decenter proptereaministerium suum implere 38 putaretur, publici status nostrinimiam sibi sumens curam. Et tu optime nosti, quod nemo mili-tans Deo implicat se negotiis s a ec u 1 a r ib u s, ut eiplaceat, cui se probavi t 30 .
Petrus. Id ipsum et ego improbari tunc a multis audivi, nonsolum conterraniis tuis, verum etiam alienigenis, cum haud facile illorumobiectionibus posset occurri. Praedicatorum siquidem offitium essedicebant, in flagitia invehi et corruptos hominum mores detestari,tursumque auditorum animos ad virtutem, ad meliorem frugem, adbene beateque vivendum allicere. Clama, inquit Esaiae Dominus 40 ,