34 2
ANHANG
*1495 November 12.
XVII.
Florenz. An Bischof Barozzi.
yi
11
I
■
Delfin schließt sich dem Urteile des Freundes über die Schrift Savona-rolas durchaus an. Die gegenwärtige florentinische Volksherrschaft istimmer noch besser als die frühere mediceische Tyrannei. Daß Savona-rola in seiner Predigt den Eingebungen eines unreinen Geistes folge,scheint unwahrscheinlich. — E IV, 67, wo aber das im folgenden Ein-geklammerte fehlt.
. . . Gralum mihi extitit gravissimum luum super libello Fratris illiusiuditium. Non desunt multi et quotidie plures audio, qui tecum sentiant.Nunquam ego ipsum audivi, quamvis multi viri graves, ipsius auditoresstudiosissimi, ut id facerem, multis a me precibus contenderunt. Nun-quam cum eo locutus sum. Semel hie perambulanti urbem factus estmihi obviam. Vix tarnen in eum conieci oculos. Scripsi ei aliquotienslitteras et per internuntios respondit. Duo semper de illo cum Floren-tinis loquens protuli. Laudavi conversionem populi huius ad huius con-cionatoris hortamenta et quod tantae autoritatis apud eum visus fuerit,ut deduxisse appareat Dominus sicut oves populum istu m 29in manu ipsius. Et quantum ad eius vaticinia hoc semper dixi: ab eventuilla esse consyderanda atque comprobanda. Si propheta est Domini etnon per tumorem animi sui confinxerit, quae vaticinatus est, nihil de seobloquentes vereatur neque aegre ferat, si non omnes modo verbis eiushabent fidem. Sin minus, veritas, quae amica est temporis, quandoqueerumpet in lucem. [De statu regendarum civitatum et bono et minusmalo, nihil aliud respondeo, nisi quod popularis iste, si perseveraverit,existimari poterit bonus, quamvis minus malus sit, ut scripsisti, com-paratus tyrannico illi malo penitus ac pessimo. Gravissime quis aegre-tans, cum levari aliquantulum morbo coeperit, bene se habere inter-roganti respondet, quamvis adhuc plena non gaudeat sanitale. Etquantum ad naturalem infirmitatem, de qua meministi, nali claudi,strabones, lusci felices se existimant illorum comparatione, qui omnibusmembris capti sunt. Et eo quidem feliciores, quod et huiuscemodi in-vitantur „ad caenam illam magna m 30 ", et iussu hominis illius,de quo dicitur: Et homo est et quis cognoscet eum? Introducuntur adconvivas perfectiores. „Imperfectum enim meum videruntoculi tui et in libro tuo omnes scribentur 31 .". Quodaudisse te dicis a viro quodam gravi et cuius verbis adhibenda sit fides,socium esse Hieronymo immundo quodam spiritu familiarissime utentem,hoc non de socio, sed de eo ipso potius audivi. Hoc verum esse, quiamihi non constat, affirmare non ausim. Ipse viderit, quo agatur spiritu.De utroque enim legimus: „Quicunque spiritu Dei aguntur,hi filii sunt Dei 32 ." Contra vero: „Vos ex patre diaboloestis 33 ." Si est adeo amens (quod non facile credendum puto), utevangelicam praedicans veritatem phitonici spiritus, qui mendax est etpater eius, utatur consilio, futurum paulo post contra se, quod prae-dixisti, iuditium proeul dubio expectet . . .]