Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
339
Einzelbild herunterladen
 

DELFINS BRIEFE

339

illud. Mihi sane, (quod et hie fatentur omnes), multum mutata ab ea,quam olim agnovi, Florentia videtur. Refert mihi in dies magis alteramNinivem. Nam sicut illa ad praedicationem Jonae, ita haec ad uniusconcionatoris hortamenta tota ad Deunvconversa monstratur, ut facilecredi possit, his munitam et vallatam spiritualibus armis telisquecoelestibus avertisse faciem Regis, ne ad se turbandam aut forte etiamdevastandam accesserit . . .

XIV.

1495 Juni 23. Florenz. An den Kardinalprotektor Picco-

1 o m i n i.

Lob des Augustiners Marian von Gennazano, des hervorragendstenunter allen Predigern, der die Kirche mit dem Schwerte des WortesGottes reformieren wird, wenn er nach Rom kommt und hier Gehörfindet. Aber auch die Kardinäle sollen sich der entstellten Kircheannehmen. E IV, 37.

Visitavit me per hos dies Florentiae Venerabilis pater meus Marianuset humanissimo suo atque suavissimo impartivit alloquio. Post primasalutationis verba cum se accersitum in Urbem seu destinatum diceretobtulissetque se mihi, si quid ei iniungendum decernerem, praesertimquod tuae dignationi meo nomine esset relaturus, conünuo etiam litterasme sibi ad te daturum spopondi. Nam et fidelior non potuit tabellariusoecurrere et qui pro me libentius quodeunque vel gravissimum onussubiret. Praedicator utique eximius et de quo merito scriptum dicas:Pretiosi Spiritus vir eruditu s 23 ." In cuius labiis tantadiffusa est gratia, ut (pace reliquorum evangelizantium verbum Dei)facile illi in concionibus deferam prineipatum. Tanta vero me beni-volentia et pietate prosequitur, tanta affatur mansuetudine et humilitate,ut pro singulari ducam beneficio ac munere tanti patris amicitiam acvere Christianissimam caritatem. Huc accedit, quod in te observandocolendoque, Domine mi optime, singulari amore ac reverentia mecumcertat. Quo fit, ut tanto gratius illi devinciar . . . Rediit paeificus RexGallorum neque iugum, ut putabatur, Romae imposuit. Utinam absolutaspiritualis servitutis iugo gloriari habeat in perpetuum vera. libertate,ac reformata in melius vivendi ratione dioere verius possint Romani,quam olim Judaei responderint Domino:Semen Abrahae sumusetnemini servivimus unqua m 24 ." Reformandam gladio paulo-post urbem Romam concionator quidam magni in populo hoc nominispalam contestatur. Ego autem, quo mitius eius interpreter vaticinium,posse quidem fieri arbitror, ut reformanda sit gladio, sed gladio spiritus,quod est verbum Dei. Quod eo facilius addueor, ut sperem futurum,veniente in Urbem ad praedicandum Reverendo patre nostro Mariano.Eo apud Romanos degente ac opus evangelistae faciente et ministeriumsuum tanquam altero Paulo sufficienter implente, si facti fuerint factoresverbi et non auditores tantum, fallentes semetipsos, et gladio quidemecclesia et sine effusione tarnen sanguinis fuerit reformata. Impleat

IC

22*