33 6
ANHANG
I/" 1
j I
H
I ■'-
h
I
solum cives aliquot, viri graves et Venetorum Status haud ignari, con-suluerunt, verum etiam praedicator quidam magnae opinionis in populoplurimum evangelizando omnes hortatus est . . .
X.
1495 Februar 4. Florenz. An Bischof Barozzi von Padua.
Die ungeheuere Gefahr, in welcher die Stadt während der Anwesen-heit des französischen Heeres schwebte, wurde durch Gebet und Fastenbeschworen. Die Stadt hat nunmehr ein ganz neues Aussehen underinnert an das bußfertige Ninive. — E IV, 24.
. . . Scribis placuisse tibi, placuisse itidem multis litteras meas, quibuseas legendas dedisti, idque ut alias causas praetermittam, ob rerum,<juae in Ulis continebantur, copiam. Si tarn cito ad me pervenissetresponsum tuum, quam cito respondisti, continuassem tecum gestarumpaulopost Florentiae rerum seriem, quae nimirum Francorum occasioneet multae et novae et magnae acciderunt. Verum quoniam ea modonotissima tibi esse omnia, utpote jam vetera et passim vulgata, nondubito, et de iis pluribus ac prolixioribus meis epistolis, ut quotidie mihiibidem degenti comperta erant, tum ad venerabilem fratrem nostrumAbbatem Sancti Michaelis Murani atque ad Priorem claustralem eiusdemmonasterii, tum ad colendissimum Protectorem Cardinalem Senensemplenissime conscripsi, eadem modo nequaquam repetenda existimavi.Ut quid enim perditio haec? Hoc tantum dixerim: multum afflictammultumque de se scandalizatam reliquisse Florentiam Gallos. Quodnisi interfuissem, vix adduci unquam potuissem, ut crederem. Miratussum ego per eos dies tantam hospitum inhumanitatem, tantum imperiumin eos, qui se tarn gralo et commodo excaeperant hospitio. Pro mira-culo habitum est, quod sine magna utrinque effusione sanguinis indediscesserint. Victa est illorum inclaementia Florentinorum rebus prae-sidentium tum prudentia, tum vero patientia. Alioquin male habitus aGallis populus et quotidianis iniuriis lacessitus, ultima videbatur ex-periri malle, quam in propriis domibus tantam exterorum insolentiamet dominationem pati. Multum oratum, multum ieiunatum est luiictemporis Florentiae. „Clamaverunt ad Dominum, cum tri-bularentur, et de necessit atibus eorum liberavite o s 17 ." Vere p i u s, vere misericor s 18 , „qui non permittitnos tentari supra quam possumus, sed facit cum-tentatione proventum, ut possimus sustinere 1 '". Nun-quam fuisse affirmant Florentiam in maiori discrimine. AccersieratDominium multa hominum milia ex urbibus et oppidis atque agris suis,qui noctu clam civitatem ingressi divisi sunt quinquageni et centeni perdiversa urbis loca, et quidem praeparati atque instructi armis ad con-serendam pugnam. Siquidem intellexerant, promisisse Regem suis,daturum se illis Florentiam in praedam, a qua postmodum multaFlorentinorum arte ac lenocinio, multa e diverso Gallorum formidine,qui ingenti suo periculo tantum se aggressuros facinus haud dubie agno-