Druckschrift 
Peter Delfin : General des Camaldulenserordens (1444 - 1525) ; ein Beitrag zur Geschichte der Kirchenreform, Alexanders VI. und Savonarolas
Entstehung
Seite
334
Einzelbild herunterladen
 

334

ANHANG

esset. Reclamantibus omnibus, quod contra Reipublicae peteret über-tatem, nunquam se se in libertatem vendicatos ab ullo subiici passuros.Tandem post multas ultro citroque tractationes atque contentiones,abrogato et hoc penitus capitulo, convenit inier eos: pridie quam RexFlorentia discederet, qui duodecimo postquam ingressus fuerat die hincprofectus est. Credi autem vix posset, quemadmodum mihi a multisrelatum est, quot maledictis abeuntes Gallos populus iste fuerit pro-secutus. Uterque sexus ex fenestris, ex itinere contemplantes impreca-bantur illis, ut abirent, nunquam amplius huc redituri. Demum tantohinc omnium odio digressi sunt, ut diripuisse illos hostili animo urbemac depopulatos fuisse penitus crederes. Gaudet modo civitas duplicilibertate, profecto hinc Gallo et domo Medice procul in exilium acta, inquam haud minore ira et indignatione exarsit hie populus, quam olim(ita fert humanae felicitatis fragilitas) illam ingenti studio veneratussit atque coluerit. Fratres illi Laurentius et Johannes in patriamhonorifice restituti mutato signo ac signi nomine non Medices ampliussed populäres dici imposterum voluerunt. Miratus sum mecum saepiushanc tantam in urbe ista rerum mutationein. In momento, in ictuoculi, absque sanguinis effusione fugati sunt illi, hi restituti atquerevocati. Nisi quod facile huiusmodi admonemur exemplis humiliari nosdebere sub potenti manu Dei, qui hunc humiliat et hunc exaltal, in cuiuspotestate sunt omnia, cui semper subest, cum voluerit, posse.

Convocato nudius quartus in forum populo, quem coisse audio fre-quentissimum, ad publicam concionem, sedente pro tribunali Dominio,multa sunt pro libertate Reipublicae constituta ac populo acclamanteconfirmata. Electi sunt in annum viginti cives boni testimonii, quibusdemandata est reformandae civitatis cura. Jam imminuta sunt vecti-galia. Pecunia alba triennio ante maximo omnium scandalo adinventa,tantidem danti quanti aeeipienti valet. Magistratus aliquot sublati^nonnullis relicta potestas minor. Illmo Dominio vel reddita sua velaueta. Conveniunt numerosius in palatium cives quotidie tanquam admatrem suam et demum alia videtur passim istius urbis facies. Verumde his hactenus . . .

VII.

1494 Dezember 30. AnSavonarola. Bitte, ihn bei Ausübung seinerAmtspflicht im Engelkloster nicht behelligen zu wollen. E IV, 21.Audivi a fide dignis adversari te mihi, ne uti possim iure meo inmonasterio Angelorum. Ego (ut scias) prodesse cupio nostro ordini,cuius mihi, indigno licet atque immerenti, credita est universalis ad-ministratio. In eo me per annos quatuordeeim, quibus hunc magistratumgessi, ea moderatione ac lenitate, nisi fallor, hactenus praefui, ut patremme omnes fuisse, non dominum, facile cognoverint. Si qui me aliquandotimere visi sunt, sua potius culpa quam meo immitiore ingenio idaccidisse, ne dubita. Demandatum est mihi his diebus a colendissimoProtectore nostro Cardinale Senensi, ut me ad visitandum Angelorum