van
ELEGIA BILIBALDI PIRCKEYMHERIIN OBITUM ALBERTI DURERI.Qui mihi tam multis fueras junctissimus annisAlberte, atque meae maxima pars animae,Quocum sermones poteram conferre suavesTutus, & in fidum spargere verba sinum.Quur subito infelix moerentem linquis amicum.Et celeri properas non rediture pede.Non caput optatum licuit, non tangere dextram,Vltima nec triſti dicere verba vale.Sed vix tradideras languentia membra grabatoQuum mois aecclerans te ſubito eripuit.Heu ſpes fallaces, & mens ignara malorum!Quam lapſu celeri cuncta repente cadunt.Omnia Durero dederat fortuna ſecundaIngenium, formam, cum probitate fidem.Omnia ſed rurſus celeri mors abſtulit auſuTollere ſed laudes improba non valuit.Virtus namque manet Dureri, atque inclita fama,Splendebunt donec ſydera clara polo.Idecus, i nostrae non ultima gloriagentis,Ductore & CHRISTO regna superna pete.Illic non vano gaudebis ſemper honorePro meritis felix praemia digna ferens.donec nos fragiles erramus mortis in umbra,Et miſeri cymba labimur inſtabili.At nos praeservans aderit quum gratia CHRISTIHoc duce felices ingrediemur iter.Interea mœſti lachrymas fundemus amicoNil quibus afflictis dulcius eſſe poteſt.Accedentque preces, ſummum placare tonantemQuæ poſſint, quicquam ſi pia vota valent.Et ne quid tumulo desit, spargemus odores,Narciſſum, violas, lilia, ſerta, roſas.Felix interea ſomno requieſce beatoDormit enim in CHRISTO, vir bonus, haud moritur.