Epitaphium ejusdem.Albertus postquam pingendo ornaverat orbem,Arteque tam lepida cuncta repleta forentNunc reſtat eœlum, dixit, pingatur ut altumMox terram linquens sydera clara petit.Aliud.Ingenium, probitas, candor, prudentia, virtus,Ars pietaſque fides, hic tumulata jacent.Aliud ab eodem.Per lachrymas poſſet ſi vita Alberte reverti,Non corpus vili hoc contegeretur humo.Sed quia non lachrymis, nec flendo fata moventurMoerendo tantum ſoluimus inferias.M. Beatis S.Memoriæ Alberti Dureri, viri optimi, ac ætate ſua pictoris ab-solutissimi, qui non solum primus è Germanis picturam auxit,illustravit, ac ad severiorem legem restrinxit, sed & literis posteritati commendare coepit, ob quam rem, praecipue vero morescompositos, prudentiam ac modestiam singularem, Nurenber-gensibus suis, imo exteris omnibus fuit charissimus, Divo veroMaximiliano, ac nepoti ejus Carolo, Cæsaribus, nec non Ferdi-nando Hungariae ac Bohemiae Regi, acceptissimus, qui illum an-nuo largoque stipendio foverunt ac summo prosequuti sunt favo-re. Obijt autem non sine magno amicorum desyderio. viij. idusAprilis. Anno M.D. XXviij. Ætatis vero suae. lvij.Bilibaldus Pirckeymherusamico integerrimo. M. P.
Druckschrift
Beschryvinghe von Albrecht Durer van de Menschelijcke Proportion : Begrepen in vier onderscheyden Boecken ; zeer nut ende profijtelijk voor alle Lief-hebbers deser konste ; In't Latijn ende Hoogduytsch, tot Nurenbergh ghedruct ... 1527 ; Ende nu in Nederlandtsche sprake over-gheset ...
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten