Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
74
Einzelbild herunterladen
 

# & continenter vivant, aut ab officio & beneficio ecclesiastico fiantalieni. Quicunque incontinentia illa, quae contra naturam est, propter quam venit ira Dei in filios diffidentiae, & quinque civi-tates igne consumpsit, deprehensi fuerint laborare: si clerici fue-rint, ejiciantur a clero, vel ad poenitentiam agendam in monas-teriis detrudantur: Si laici, excommunicationi subdantur, & a coetu fidelium siant prorsus alieni.-(a) Apud BINIUM cit. Part. II. pag. 557. & HARDUINUM cit. Part. II.Column. 1678.S. XLVII.CONCILIUM LONDINENSE sub Gregorio IX. (a) Innotuit nobis, referentibus plurimis fide dignis, quod multi1 propriae salutis immemores, matrimoniis contractis clandesti-ne, retinere cum uxoribus ecclesias, & ecclesiastica beneficia adi- pisci, de novo promoveri ad sacros ordines, contra statuta sacro-rum canonum, non formidant. Deinde processu temporis, proli- susceptae de tali copula expedire videtur, ipsis viventibus vel de- funétis, per testes vel instrumenta probare, contracta fuisse ma-trimonia inter eos. Verum quia per clericos matrimonio seu contubernio intendentes procurari animarum perditio, negligisalus earum, & ecclesiastica diripi, morbo, qui multum invaluisseasseritur, sic duximus occurrendum, ut si repertum fuerit ali- quos taliter contraxisse, & ab Ecclesiis & ecclesiasticis beneficiis, quibus tam eos, quam quoslibet uxoratos fore decernimus ipso jure privatos, removeantur omnino: & si quae bona post hujus-modi matrimonium qualitercunque quaesita fuerint, per ipsos vel submissas personas de bonis eorum, ea nequaquam filiis vel uxo-ribus hujusmodi, sed Ecclesiis, quas tenuerunt, vel in quibushabuerunt beneficia, protinus applicentur. Ipsi quoque filii, ad ecclesias & ecclesiastica beneficia & ecclesiasticos ordines, velut inhabiles, nullatenus admittantur, nisi cum eis, exigentibus eorum meritis, fuerit canonice dispensatum.-(a) Apud BINIUM eit. Part. II. pag. 710. & HARDUINUM Concil. Tom.VII. column. 621.§. XLVIII