Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

AINTRODUCTIO.quidem decantata jam dudum est cantilena de coelibatu clerico-rum. Verum cum plures novatores, ac polyhistores illu-minati hujus, si fabula vera, seculi priscum canticum recanere ge-stiant, quo pro more suo occasionem nanciscantur, coelibatum non mi-litum, qui & tempore Romanorum, ut DIO CASSIUS (a) scri-bit, ex lege uxores habere nequibant, sed clericorum criminandi,ejusque abrogationem quasi publicae utilitati ancillantem suadendi,exigendi, ac praescribendi; quid vetat, quominus & nos occina-mus? Iccirco tamen haud sedet repetere quaestionem, an coeli-batus sacris ordinibus jure divino, vel apostolico, vel solo ecclesiaedecreto annexus, sive an lex perpetuae continentiae sacris ministrisa CHRISTO, atque Apostolis imposita sit; quippe cum hanc in-ter plurimos alios BELLARMINUS (b) GONZALEZ TELLEZ(c) LUPUS (d) THOMASSINUS (e) NATALIS ALEXAN-DER (f) RUPPRECHT (g) nec non doctissimus D. ZACCARIA(h) jam tum plena manu pertractarint, discusserint, atque exhau-serint, ita, ut me judice non sit, quod addi mereatur. Sed im-praesentiarum tantummodo Graecorum, ac Latinorum Patrum sen-sa, summorum Pontificum constitutiones, ac sacrosanctorum Conciliorum canones conglutinare juvat, ut facilius dijudicari valeat,queis rationibus, atque authoritatibus clericorum coelibatus &quondam nixus fuerit, & hodiedum adhuc nitaturDabam Dusseldorpii quarta Nonarum Novembris MDCCLXXXV.(a) Histor. Roman. Lib. LX. p. m. 678.(b) De Controvers. Christian. Fidei Tom. II. Lib. I. de Clericis Cap. 18. & 19.(c) In Commentar. in Cap. 1. X de clericis conjugat.(d) Synodor. General. Tom. III. pag. 3. & seqq. Bruxellis MDCLXXIII.(e) De veter. & nov. Eccles. disciplin. Part. I. Lib. II. Cap. 60.66.(f) Histor. Eccles. Tom. IV. pag. 439.407. Ferrariae MDCCLIX.(g) Not. Historic. in univers. Jus Canon. Lib. III. Tit. III. §. 4. & seqq.(h) Storia Polemica del celibato sacro. Hujus compendium, sive ex-A 2tractum