Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

2SECTIO IIIsistit Conciliorum canones, ac decreta.§. I.APOSTOLORUM CANON XXV. (a)Ex his, qui coelibes in Clerum pervenerunt, jubemus, ut lecto- res tantum, & cantores, si velint, nuptias contrahant.(a) Ita editio Corporis Juris Canonici, quam BOEHMERUS Corp. Jur. Ca-non. Tom. I. pag. 1231. retinuit. Apud ZONARAM in Can. Ss. Apost. Ca-non. XXVI. est, qui habet: Ex non conjugatis ad clerum evectis conjuges ac-cipere volentibus, permittimus hoc lectoribus, & cantoribus solis. Apud BI-NIUM Concil. Tom. I. Part. I. pag. 7. & GONZALEZ TELLEZ in Com-ment. in Cap. 1. X. de vita & honest. cler. Canon. XXVII. est, qui habet:Innuptis autem, qui ad clerum provecti sunt, praecipimus, ut si voluerint,uxores accipiant, sed lettores, cantoresque tantummodo. Huic concordat edi-tio Canonum Apostolorum Moguntina de anno 1535. PITHOEUS in Cod.Canon. pag. 12. nec non HARTZHEIM Concil. German. Tom. I. pag. 133.BEVEREGIO in Cod. Canon. Eccles. primitiv. Lib. I. Cap. V. §. 6. (8)rursum est canon vicesimus sextus, qui habet: Ex his, qui non ducta uxo-re ad Clerum promoti sunt, jubemus, si velint, uxores ducere lectores & can-tores solos. De horum Canonum prima origine, antiquitate, collectione,renovatione ac confirmatione fusius agit laudatus BEVEREGIUS cit. Lib.I. Cap. II. III. & IV.Apud COTELERIUM S. Patrum, qui temporibus Apostolicis floruerunt, Oper. Vol. II. Part.II. pag. 25.§. II.CONCILIUM ELIBERITANUM Can. XXXIII. (a) Placuit in totum prohiberi Episcopis, Presbyteris, & Diaconibusvel omnibus Clericis positis in Monasterio abstinere se a con-" jugibus suis, & non generare filios; quicunque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur.(a) Apud BINIUM Concil Tom. I. Part. I. pag. 195. Conferatur ANIONIUSAUGUSTINUS Jur. Pontif. veter. Epit. Lib. VII. Tit. XVII. Cap. 10.§. III.