Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
73
Einzelbild herunterladen
 

placens mundicia in ecclesiasticis personis, & sacris ordinibus di-latetur, statuimus, quarenus Episcopi, Presbyteri, Diaconi, Sub- diaconi, Regulares, Canonici, & Monachi, atque conversi pro-fessi, qui sanctum transgredientes propositum uxores sibi copu-lare praesumpserint, separentur. Hujusmodi namque copulatio- nem, quam contra Ecclesiarum regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. Qui etiam ab invicem separa- ti, pro tantis excessibus condignam poenitentiam agant.-(a) Apud BINIUM cit. Part. II. pag. 487. & HARDUINUM cit. Part. II.Column. 1209.§. XLV.CONCILIUM RHEMENSE sub Eugenio III. Can. VII. (a)Quia vero continentia, & Deo placens munditia in Ecclesiasti-cis personis & sanctis ordinibus dilatanda est: sanctorum Pa-trum & praedecessoris nostri Papae Innocentii vestigiis inhaeren- tes, statuimus, quatenus Episcopi, presbyteri, subdiaconi, regu-lares Canonici, Monachi, atque conversi professi, qui sacrum" transgredientes propositum uxores sibi copulare praesumpserint, separentur: hujusmodi namque copulationem, quam contra ec-clesiasticam rationem constat esse contractam, matrimonium nonesse censemus. Qui etiam ab invicem separati, pro tantis exces-sibus condignam poenitentiam agant. Id ipsum quoque de Sancti- monialibus, si quod absit, nubere tentaverint, observari praeci-pimus.-(a) Apud BINIUM cit. Part. II. pag. 506. & CABASSUTIUM in No-tit. Ecclesiast. pag. 479. Conferatur CAUSS. XXVII. Quæst. I. C. 40.§. XLVI.CONCILIUM LATERANENSE II. sub Alexandro III. Can. XI. (a)Olerici in sacris ordinibus constituti, qui mulierculas suas in e domibus suis incontinentiae nota tenuerint, aut abjiciant eas,"&