Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
75
Einzelbild herunterladen
 

§. XLVIII.CONCILIUM MOGUNTINUM Cap. XXXIX. (a) Ticet multa super continentia Clericorum, Patrum hactenusL emanaverint instituta, quia tamen adhuc nonnulli Clerici lumbos suos cingulo continentiae, ut accepimus, non accinguntin animae suae grave periculum, & scandalum plurimorum, nonattendentes, quod scriptum est: Sancti estote, quoniam Sanctussum, &c. Nos, qui saltem circa undecimam horam missi su-mus, ut nociva de vinea Domini Sabaoth, ex officio nobis in- juncto, quantum ipse dedit, exstirpemus, quia zelus nos comedit Domus Dei: hujus igitur sacri approbatione Concilii duximus ali-quid statuendum. Praecipimus igitur, ut Clerici continenter &caste vivere studeant universim, maxime in sacris ordinibus con-stituti, quatenus in conspectu Omnipotentis Dei puro corde va-leant ministrare: Si quis autem Clericorum deinceps visus fue-rit incontinentiae vitio laborare, detinendo concubinam; nisi post ammonitionem canonicam illam prorsus a se expulerit, tunc ossi-cio & beneficio spolietur: Si vero nec foetorem suae libidinis curaverit evitare, quia crescente contumacia crescere debet & poena, anathematis gladio feriatur.-(a) Apud HARTZHEIM Concil. German. Tom. III. pag. 607.§. XLIX.CONCILIUM VIENNENSE Cap. III. (a) Praesentis igitur Concilii approbatione praecipimus, ut ClericiI continenter & caste vivere studeant; quatenus puro & mundocorde Deo possint in officio ecclesiastico ministrare.-(a) Apud HARTZHEIM cit. Tom. III. pag. 633.§. L.K 2