„secratae, illi autem ipsis continentibus sint praelati, & per vene-„randam manus impositionem, & per sacrosancti chrismatis unctio-„ nem. Praeterea idem Apostolus ipsis, quibus conjugale opus„exercere concedit, eisdem etiam secundum nuptias inire licenter" permittit. Soluto enim ab uxore aliam ducere concedit, & vi-" duae nubendi licentiam attribuit. Nullatenus ergo sacerdotes sub„ permissoria carnalis copulae sententia comprehendit, quibus in Epist.„ ad Timoth. & Titum digamiam penitus prohibuit, cum jubeat„ tantum unius uxoris virum eligi ad sacerdotium: nam nec apud„ ethnicos bigamia licebat sacerdotibus B. Hieronymo asserente con-" tra Jovinianum.Legant, inquit, nostrates, antequam religio nostra fulgeret in mun-„do, unicubas semper habuisse inter matronas decus, per illas fortunae„ muliebri sacra fieri solita, nullum sacerdotum bigamum, nullum flaminem„bimaritum. Hierofantas quoque Atheniensium usque hodie cicutae sorbi-„tione castrari, & postquam in Pontificatum electi fuerint, viros esse de-„sinere. Quicunque autem praedicti Apostoli verba in tantum adul-„ terant, ut sub eorum perversa interpretatione etiam sacerdotibus„ incontinentiam licere consignant, procul dubio sequuntur Nico-„laum haeresiarchen, quem Clemens Alexan. in 3. lib. stromatum„ refert, uxorem suam cuilibet etiam volenti prostituisse, & hoc„ exemplo suo docuisse, cunctis promiscua atque communia foemi-„narum consortia licere, & hoc ideo, ut a majoribus.... quia„scriptum est: & erant illis omnia communia, inter quae Nicolaus„ numeravit & conjugia. Sicut ergo ille Apostolicum exemplum„ nimis generaliter & perverse acceptum in haeresim mutasse refer-„tur, sic & isti illud Apostoli: unusquisque uxorem suam habeat, ni-„mis generaliter & perversissime interpretantes, in errorem ver-„tisse notantur, qui sub eodem exemplo contra eundem Aposto-„lum sacerdotibus conjugale opus concessum fallaci pertinacia con-„tendunt. Quamvis enim in sacris ordinibus promiscua foemina-„rum consortia magis detestanda sunt, quam singularia, deprava-„tio tamen Apostolicae institutionis ipsi haeresiarchae Nicolao minus„ imputanda videtur, quam istis. Ille enim eo quidem tempore„Apostolicam doctrinam male interpretatus est, cum vix imprimis„ nomen Christianitatis incepisset, cum Evangelica, & Apostolica„ doctrina nondum esset per totum mundum dilatata, nondum tot„virtutibus tot signis, tot sacratissimis S. S. Martyrum triumphis„appro-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten