E„approbata. Isti autem eandem doctrinam jam ubique, ignotam„nec rusticis jam dudum, imo jam ab antiquo sanguine S. S. Pa-„trum consecratam & irrefragabiliter corroboratam obstinatissima„ temeritate nituntur depravare. Unde & illam perditionem sub-„ terfugere nequibunt, quam ipse princeps Apostolorum deprava-„toribus scripturarum assignat, qui epistolas coapostoli ejus Pauli„ita nobis commendar: In quibus, inquit, epistolis sunt quaedam dif-„ficilia intellectu, quae indocti, & instabiles pravant, sicut & caeteras„scripturas ad suam ipsorum perditionem. Vos ergo fratres praescien-„tes, custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria„firmitate; ut autem clarius eniteat, Apostolum in superioribus„sententiis non sacerdotibus, sed laicis carnale commertium indul-„sisse, diligenter inspiciamus, quod idem Apostolus ministros san-„ctorum observare decernat, & quibus sacros ordines concedi vel„denegari constituat; Nam in eadem Apostolica institutione &„ defensoribus sacerdotalis incontinentiae perpetuum silentium evi-„denter imponitur, & praefata nostri Apostolici statuta irrefragabi-„liter corroborantur, quippe quae nulli sacrum officium interdi-„cunt, nisi quem & Apostolica praecepta penitus ab ipso sacro or-„dine secludunt.,(a) Apud BINIUM cit. Part. II. pag. 387. & HARDUINUM cit. Tom. VI. Part.I. column. 1533.§. XXXVIII.CONCILIUM ANSANUM Can. V. (a)„Est autem decretum a sanctis Patribus in Concilio, & catholi-„cis Episcopis, ut sacerdotes ab uxoribus se abstineant: sin„ autem, in Ecclesiis sacrum mysterium non faciant, & ipsas Ec-„clesias, quas possident, perdant.-(a) Apud MARTENE Thesaur, ancedot. Tom. IV. pag. 76.§. XXXIX.CONCILIUM CLAROMONTANUM Can. IX. (a)„ Ut nullus sacerdos, aut Diaconus, aut Subdiaconus, sed &"nullus,
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten