Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
62
Einzelbild herunterladen
 

N(b) Quomodo huic Canon XIII. cohæret?Quoniam Romanae Ecclesiae pro canone traditum esse cognovimus, ut promovendi ad Diaconatum,vel presbyteratum, prositeantur, se non amplius suis uxoribus conjun-gendos; nos antiquum canonem Apostolicae perfectionis ordinisque ser- vantes, hominum, qui sunt in sacris, legitima conjugia deinceps quo-que firma & stabilia esse volumus, nequaquam eorum cum uxoribus conjunctionem dissolventes, vel eos mutua tempore convenienti consue-tudine privantes. Quamobrem si quis dignus inventus fuerit, qui hy-podiaconus, vel diaconus, vel presbyter ordinetur, is ad talem gradum assumi nequaquam prohibeatur, si cum legitima uxore cohabitet. Sedneque ordinationis tempore ab eo postuletur, ut prositeatur se a legiti-ma cum uxore consuetudine abstenturum; ne ex eo a Deo constitutas & sua praesentia benedictas nuptias injuria afficere cogamur, Evangelica voce exclamante: Quae Deus conjunxit, homo non separet: Et Apos-tolo docente: Honorabiles nuptias & torum immaculatum. Et, alligatus es uxori? ne quaere solutionem. Scimus autem, sicut & qui Carthagi-ne convenerunt, &, vitae ministrorum honestatis curam gerentes, dixe- runt, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, & diaconi & pres-byteri secundum proprios terminos a consortibus abstineant, ut & quod per Apostolos traditum est, & ab ipsa usque antiquitate servatum, nos quoque similiter servemus, tempus in omni re scientes, & maxime injejunio & oratione. Oportet enim eos, qui divino altari assident, insanctorum tractandorum tempore, esse omnino continentes, ut possint id quod a Deo simpliciter petunt, obtinere. Si quis ergo fuerit ausus praeter Apostolicos Canones incitatus aliquem eorum, qui sunt in sacris,presbyterorum, inquimus, vel diaconorum, vel hypodiaconorum, con-junctione cum legitima uxore & consuetudine privare, deponatur. Si-militer & si quis presbyter vel diaconus suam uxorem pietatis praetex- tu ejecerit, segregetur: & si perseveret, depovatur. Conferatur DIS-TINCT. XXXI. C. 13. Recte proin BEI ARDUS cit. Cap. 41 pag. 407.expostulat.Prosequuntur Trullani Antistites, & ajunt, injuriam fierinuptiis, & Deo nuptiarum Auctori, quoties eisdem frui non permittan-tur sacerdotes, verum ipsimet sua sententia damnantur, dum iidem Epis-copi Trullani in Canone 12 conqueruntur, Episcopos quosdam postordinationem suam adhuc cum uxoribus antea ductis conversari, ex ec- populis offendiculum & scandalum adferentes; Deinde Episcopis illis pro-hibent indicta poena depositionis, ut nihil ejusmodi deinceps ullo modo fiat... ne status Ecclesiasticus ullo probro afficiatur. Quaererem hoc inloco a Graecis, num injuria fiat nuptiis, aut Deo nuptiarum Auctori,si quis ab ipsis abstineat sanctioris vitae Ecclesiasticae prosessione? Sifieri injuriam dicunt, eccur Episcopis interdicunt, ne post Episcopatumadeptum cum uxoribus amplius jungantur, Eccur Episcopis id probrover-