& HARDUINUM cit. Tom. III. column. 975. Conseratur quoque BERAR-DUS de Gratian. Canon. Part. I. Cap. 17. pag. 247.§. XXIX.CONCILIUM TRULLANUM sive QUINNISEXTUM Can. VI. (a)uoniam in Apostolicis canonibus dictum est, eorum, qui non»„ ducta uxore in clerum promoventur, solos lectores & canto-„ res uxorem posse ducere, & nos hoc servantes decernimus, ut„ deinceps nulli penitus hypodiacono, vel diacono, vel presbytero„ post sui ordinationem contrahere liceat. Si autem fuerit hoc au-„sus facere, deponatur. Si quis autem eorum, qui in clerum ac-„cedunt, velit lege matrimonii mulieri conjungi, antequam hypo-„ diaconus, vel diaconus, vel presbyter ordinetur, hoc faciat.,,IDEM Can. XII. (b)„Dorro hoc quoque ad nostram cognitionem pervenit, quod in„ I Africa & Lybia & aliis locis quidam ex iis, qui illic sunt,„ religiosissimi Praesules cum propriis uxoribus, etiam postquam ad„ eos processit ordinatio, una habitare non recusant, ex eo popu-„lis offendiculum & scandalum afferentes. Cum itaque studium„nostrum in eo magnopere laboret, ut omnia ad gregis in manus„ nostras traditi nobisque commissi utilitatem fiant, nobis visum est,„ut nihil ejusmodi deinceps ullo modo fiat. Hoc autem dicimus,„non ad ea abolenda & evertenda, quae apostolice antea constitu-„ta sunt, sed populorum salutis & ad meliora progressionis curam„ gerentes, & ne status ecclesiasticus ullo probro assiciatur. Dicit„ enim divinus Apostolus: Omnia ad Dei gloriam facite: sine of-„fendiculo estote & Judaeis & Graecis, & Dei Ecclesiae, quemad-„modum & ego omnibus in omnibus placeo, non quaerens meam„utilitatem, sed multorum ut serventur. Imitatores mei estote,„ sicut & ego Christi. Si quis autem tale quid agere deprehensus„fuerit, deponatur.-(a) Apud BINIUM Concil. Tom. III. Part. I. Sest. prior. pag. 233. & LUPUMSynodor. General. Tom. II. pag. 880. Conferatur DISTINCTIO XXXII. C. 7.De auctoritate hujus Concilii, canonumque in eo editorum agit BERAR-DUS de Gratiani Canon. Part. I. Cap. 41. pag. 401.(b) Quo.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten