Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
24
Einzelbild herunterladen
 

§. XXI.S. PETRUS DAMIANI Lib. V. Epist. 13. (a)Unde videtur mihi, ut a praesenti die omnibus Episcopis dica- tur, ut nullum facere subdiaconum praesumant, nisi qui caste se victurum promiserit, quatenus & praeterita, quae per proposi-tum mentis appetita non sunt, violenter non exigantur, & futu-ra caute caveantur. Qui vero post eandem propositionem, quaeante triennium facta est, continenter cum suis uxoribus vixerant,laudandi, atque remunerandi sunt: & ut in bono suo permaneant, exhortandi. Eos autem, qui post prohibitionem factam se a suis uxoribus continere noluerunt, pervenire ad sacrum ordinem no-lumus: quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cu-jus castitas ante susceptum ministerium fuerit probata. Item &decretum Leonis Papae: Nam cum extra clericorum ordinem constitu-tis nuptiarum societati, & procreationi filiorum studere sit liberum, ad ex- bibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem con-nubium carnale conceditur, ut & qui habent, sint tanquam non haben-tes, & qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc or-dine, qui quartus est a capite, dignum est custodiri, quanto ma-gis a primo, vel secundo, tertiove servandum est? ne aut leviti-co, aut presbyterali honore, aut Episcopali excellentia quisqueidoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria, necdum fraenassedetegitur? Item Papa Silvester: Nulli autem Subdiaconorum ad nup-tias transire permittentes, praecipimus, ne aliqua hoc praevaricatione prae- sumpserit. Quod si contemnenda tot Apostolicorum virorum de-creta duxeritis, ac per eorum ora tanquam totidem organa lo-quentis Spiritus sancti statuta spreveritis, quam de vobis beatus Papa Damasus sententiam profert, dignum est, audiatis: Violato-res, inquit, voluntarii canonum graviter a Sanctis Patribus judicantur,& a spiritu sancto, cujus instinctu, ac dono ditati sunt, damnantur. Quo- niam blasphemare Spiritum Sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed li-benter, ut praefixum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium SpiritumSanctum, quoniam, ut jam praelibatum est, contra eum agit, cu-jus jussu & gratia iidem sancti editi sunt canones. Audiant ergo,qui