S"cerdotibus, ut semper altari queant adsistere, semper ab uxoribus„ continendum, semper castitas observanda praecipitur.-(a) Oper. omn. Tom. I. p. m. 268(b) Tom. II. pag. 45. Conferatur DISTINCT. XXXI. C. 2.§. XX.HINCMARUS REMENSIS Capitular. Cap. 21. (a)„Et ut sanctus Innocentius, & praedecessor ejus Siricius scribunt,„ si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae„non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam„ omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem„ uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, & praeter ex se-„mine Aaron, ad Sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere,„ quanto magis hi sacerdotes vel Levitae pudicitiam servare debent,„ quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec„ praeterit dies, quo vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis offi-„cio vacent? Nam si Paulus etiam laicis scribit dicens, Abstinete ad„ tempus, ut vacetis orationi, quanto magis sacerdotes, quibus & oran-„ di & sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab ejusmodi„ consortio abstinere? qui si contaminatus fuerit, a carnali concu-„ piscentia, quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabit? aut qua„conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit„Omnia munda mundis, inquinatis autem & infidelibus nihil mundum?„Et ne quis dicat: si habito cum mulieribus, sufficit mihi conscien-„tia mea, dicente Apostolo, Gloria nostra haec est, testimonium con-„ scientiae nostrae, attendat, quod item idem dicit Apostolus, per„ quem, ut ipse veraciter fatetur, loquitur Christus, Providentes bo-„ na non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Et item„praecipit, ut sine offensione omnibus simus, ne pereat in nostra„ conscientia frater, propter quem Christus mortuus est, sic inqui-„ens, Peccantes in fratres, & percutientes conscientiam eorum infirmam,„in Christum peccatis. Et ideo repleti Spiritu sancto statuerunt sancti„ Patres nostri, ut ministri altaris mulieribus non cohabitent, neque„ subintroducant secum mulieres, ne vel concupiscentia conscientiam„ suam urant, vel consensu pessimo polluant, & ne vel mala sus-„picione infirmorum conscientias maculent.-(a) Oper, omn. Tom. I. pag. 719. Curante SIRMONDO. Lutetiae Parisiorum MDCXLV.§. XXI.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten