Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
25
Einzelbild herunterladen
 

qui nobis obsistunt, qui adversus nos super hac quaestione consli-gunt: quia dum nobis sunt adversarii, in Spiritum Sanctum ma-nifesta sunt rebellione blasphemi: & illum blasphemantes offen-dunt, cujus offensio non remittitur neque hic, neque in futuro. Sed jam plures sanctorum Pontificum subnectere sanctiones omit-timus, ne epistolaris compendii metam excedere judicemur. Parit enim prolixitas laciniosa fastidium. Et certe cui sanctorum testi- monia non sufficient, undecunque congesta fuerint, nec pluribus acquiescet. Id praeterea quod objicitis, cautum esse canonibus, ut quicunque conjugati sacerdotis officium spreverint, debeant com- munione privari; ut pace vestra loquar, dum litterarum superfi-ciem negligenter attenditis, sobrietatem Ecclesiasticae intelligentiaenon tenetis. Ille nimirum Sacerdos conjugatus dicitur, non qui nunc habet uxorem, sed qui potius habuit ante perceptam sacer-dotalis officii dignitatem. Quem profecto si spernimus, consequi-tur etiam, ut & beatum Paulum Apostolum, quod dictu nefas est, contemnere debeamus. Nihilominus & illud de beati Epistola ad Corinthios vel egregium, & insignem Goliath gladium versatis in manibus, eumque vibrantes Israeliticae plebis aciem ventilare ten-taris: Propter fornicationem, inquid, unusquisque suam uxorem habeatuxori vir debitum reddat, & uxor viro. In quo nimirum verbo, quoddicitur, unusquisque, cum laicis simul altaris ministros comprehen- sos esse conjicitis: & dum in Apostolica Sententia literarum paleas quasi jumentorum dente corroditis, medullas spiritualis intelligen-tiae pietati humanae faucibus non gustatis: immo prorsus a granis quisquilias non secernitis, & discretionis regulamParticipes, simul omnia permiscetis. Illis nempe dicebat Apostolus: Unusquisque suam uxorem habeat, quibus loquebatur, quia vero non Sacerdoti-bus, vel praedicatoribus, sed populo potius in hac loqueretur Epistola, in ipso ejusdem Epistolae principio luce clarius manifestat.-IDEM Opusc. XVIII. Dissert. I. Cap. 1. (b) Non te later, qui Presbyteris, diaconis, & subdiaconis tam districtae, tam rigidae regula castitatis indicitur, ut omni Catholicorum Pa-trum concurrente judicio, a contrahendis nuptiis funditus abscin-dantur. Et certe satis est ratione plenissimum, ut post Episcopos,in his quoque tribus gradibus, niveus pudicitiae candor esfloreat, qui nimirum sacris mysteriis familiarius appropinquant. Nam quiaDo-