Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
22
Einzelbild herunterladen
 

§. XIX.V. BEDA de Tabernaculo Lib. III. Cap. 9. (a) Verum quia de caeteris supra tractatum est, feminalia haec, quae ad operiendam carnis turpitudinem fieri mandantur, illam castimoniae portionem, quae ab appetitu copulae conjugalis cohi-bet, proprie designant, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere, vel ad altaris potest ministerium consecrari, id est, si non aut vir-go permanserit, aut contra uxoriae conjunctionis foedera solverit. Quod videlicet genus virtutis nulli per legem Dei necessario im-peratum, sed voluntaria est devotio, ne Domino offerendum,dicente ipso de hoc: Non omnes capiunt verbum istud. Ad quam tamen benigna mox exhortatione eos, qui possint, invitat, dicens: Qui potest capere, capiat. Et paulo post eisdem, qui vel uxorem, vel alios cognatos, & implicamenta mundi hujus prop-ter ipsum reliquerint, centuplum promittit in hac vita praemium, & in saeculo futuro vitam aeternam. Unde certe gratia distinctionisnon Moyses hoc indumento vestiri Aaron & filios ejus jubetur,sicut de prioribus dicitur: Vestiesque his omnibus Aaron fratremtuum, & filios ejus cum eo. Sed facies, inquit, feminalia linea,ut operiant carnem. Ipsi, inquit, operant carnem turpitudinis suae, tu feminalia pontifici & filiis ejus facies, tu castiratis regulam docebis, tu abstinendum ab uxorio complexu eis, qui sacerdotio functuri sunt, intimabis. Nulli tamen violentum hujusmodi con- tinentiae jugum impones: Sed quicunque Sacerdotes fieri, ac mi-nisterio servire altaris volunt, ipsi sua sponte uxorum servi esse desistent.IDEM in Lucae Evang. Cap. I. Lib. I. Cap. 3. (b)Hoc est, quod dixi, quod vicis suae tempore pontifices, templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum,sed ab ipso quoque domorum suarum abstinerent ingressu. Ubi nostri temporis sacerdotibus, quibus semper altari servire jubetur, perpetuo servandae castitatis exemplum datur. Quia enim tunc Sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quaerebatur, necessario tem-pus substituendae soboli procurabatur. At quia nunc non carna-sis successio, sed perfectio spiritalis inquiritur, consequenter sa-"cerdo-