Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
21
Einzelbild herunterladen
 

S re, esurientes pascere, vestire nudos, suscipere peregrinos, cap-tivos redimere, viduas ac pupillos tueri, pervigilem in omnibus exhibere curam, providentiam habere, & distributionem discretam. In quo etiam hospitalitas ita erit praecipua, ut omnes cum benigni-tare & charitate suscipiat. Si enim omnes fideles illud Evangelium audire desiderant ; Hospes fui & suscepistis me ; quanto magisEpiscopus, cujus diversorium cunctorum debet esse receptaculum: Laicus enim unum aut duos suscipiens implevit hospitalitatis of-ficium; Episcopus, si non omnes susceperit, inhumanus est. In negotiis autem secularibus dirimendis oportet eum causam merito discernere, non gratia; neque enim sic debet Episcopus suscipe- re potentem, ut contristet contra justitiam pauperem, neque pro paupere auferre justitiam a potente. Non defendat improbum, nec sancta indigno committenda arbitretur, neque arguat, & im-pugnet, cujus crimen non reprehendit. Erit quoque illi etiam juxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, ab-stinentia, sive pudicitia, ut non solum ab opere immundo se ab-stineat, sed etiam ab oculi, oris, & cogitationis errore.-IDEM Lib. II. Cap. 10. (b) Subdiaconi, qui apud græcos hypodiaconi vocantur, in EzdraO inveniuntur, appellanturque ibi Nathinnei, id est, in humili-tate Deo servientes. Ex eorum ordine fuit ille Nathanael, qui inEvangelio Joannis divina proditione commonitus, salvatorem me-ruit confiteri, quique etiam ad primum divinitatis indicium fide-lis enituit, protestante Domino, ac dicente: Ecce vere Israelita,in quo dolus non est. Denique isti oblationes in templo Domini suscipiunt a populis, isti obediunt officiis levitarum, isti quoquevasa corporis & sanguinis Christi diaconibus ad altarium offerunt.De quibus quidem placuit Patribus, ut quia sacra mysteria con- trectant, casti sint, & continentes ab uxoribus, & ab omni car-nali immunditia sint liberi, juxta quod illis propheta dicente ju-betur: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Hi igitur cum ordi-nantur, sicut Sacerdotes & Levitae, manus impositionem non sus-cipiunt, sed parenam tantum, & calicem de manu episcopi, & abarchidiacono scy hum aquae, cum aqua manili & manuiergiumaccipiunt.-(a) Oper. Omn. Tom. II. p. nr. 114.(b) Cit. Tom. II. pag. 115.§.XIX.