G„Post hoc sacerdotium deinceps est lectorum ordo, ex omnibus or-„ dinibus constans, hoc est, virginibus, & solitariam vitam degen-„tibus, & continentibus, & viduis, & his qui adhuc sunt in vene-„rando conjugio: si vero fuerit opus, etiam ex his, qui post obi-„tum primae uxoris secundam duxerunt. Non enim est sacerdos" ipse lector, sed velut scriba sermonis."(a) Oper. omn. p. m. 97.(b) Ibid. pag. 118.(c) Ibid. pag. 261.§. XIII.S. AMBROSIUS de Officiis Lib. I. Cap. 50. (a)uomodo autem potest hortator esse viduitatis, qui ipse conju-"„ gia frequentaverit? Inoffensum autem exhibendum & imma-„culatum ministerium, nec ullo conjugali coitu violandum cognos-„citis, qui integro corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ip-„so consortio conjugali, sacri ministerii gratiam recepistis. Quod„ eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministe-„rium gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt: & id„ tanquam usu veteri defendunt, quando per intervalla dierum sa-„crificium deferebatur, & tamen castificabatur etiam populus per"biduum, aut triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut in„ veteri testamento legimus: Et lavabat vestimenta sua. Si in figura„ tanta observantia, quanta in veritate? Disce sacerdos atque levi-„ta, quid sit lavare vestimenta tua, ut mundum corpus celebrandis„ exhibeas sacramentis. Si populus sine ablutione vestimentorum„suorum prohibebatur accedere ad hostiam suam, tu illotus mente„ pariter & corpore, audes pro aliis supplicare, audes pro aliis mi-"nistrare?"(a) Oper. Omn. Tom. IV. p. m. 38.§. XIV.S. AUGUSTINUS de opere monachorum Cap. IV. (a)d hoc enim & fideles mulieres, habentes terrenam substantiam„ ibant cum eis, & ministrabant eis de substantia sua, ut nul-„lius indigerent horum, quae ad necessaria vitae hujus pertinent„ Quod beatus Paulus licere quidem sibi demonstrat, sicut & cae-teri
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten