Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen
 

S" teri Apostoli faciebant, sed ea potestate se uti noluisse postea com- memorat. Hoc quidem non intelligentes, non sororem mulierem"cum ille diceret: Nunquid non habemus potestatem sororem mulieremcircumducendi, sed uxorem interpretati sunt. Fefellit eos verbigraeci ambiguitas, quod & uxor & mulier eodem verbo graecedicitur: quanquam hoc ita posuerit Apostolus, ut falli non de-buerint, quia neque mulierem tantummodo ait, sed sororem mu- lierem, neque ducendi, sed circumducendi: veruntamen alios in- terpretes non fefellit haec ambiguitas, quia sororem mulierem, non uxorem interpretati sunt.-IDEM de adulterin. conjug. Lib. II. Cap. 20. (b)Inde istos, qui virilem excellentiam non purant nisi peccandi licentiam, quando terremus, ne adulterinis conjugiis haerendo pereant in aeternum, solemus eis proponere etiam continentiamclericorum, qui plerumque ad eandem sarcinam subeundam capi-untur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domi-no adjuvante, perducunt.-IDEM de tempore Sermon. CCL. Dominicae XXV. Sermon. 1. (c) Omnibus enim castitas pernecessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio, & assidua salutis praedicatio. Tales enim decet dominum habere mi-nistros, qui nulla contagione carnis corrumpantur, sed potius con- tinentia castitatis splendeant, & totis honestis fulgeant in populo exemplis: quibus Dominus per legistatorem dicit, Sancti estote, quia& ego sanctus, sum Dominus Deus vester. Deus enim lux est, & tene-brae in co non sunt ullae: nec aliqua foeditas ei sociari potest.-IDEM ad fratres in eremo Sermon. XXXVII. (d) Haec est illa sancta virtus, quam astringere nos docet Apostolus.Fornicatio & omnis immunditia non nominetur in vobis, ne mens vestra colloquiis malis possit corrumpi. Ideo fratres attendite, quodnon solum a vobis removenda est fornicatio sed etiam omnis sus-picio falsa. Non decet clericum cum mulieribus sedere, vel fa-bulari, vel domum ejus frequentare, ne suspicio mala inde pro-grediatur. O quam vilis, o quam miser & pusillanimis reputatur clericus, qui frequenter cum mulieribus conversatur. Insipiens val-de est, & inexpertus, qui amicitias mulierum procurat. Et ideoVOS,