Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
 

SIDEM cit. Tom. I. Haeves. 59. (b)Quae autem ad sacerdotium tradita sunt, propter eminentiamcelebrationis sacrorum, ea ad omnes aequaliter ferri putave- runt, quum audierint, quod oportet episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, continentem. Similiter & diaconum & presbyterum. Revera enim non suscipit sancta Dei praedicatio post Christi adventum eos, qui a nuptiis, mortua ipsorum uxo- re, secundis nuptiis conjuncti sunt, propter excellentem sacerdo-tii honorem ac dignitatem. Et haec certo sancta Dei Ecclesia cumsinceritate observat. Sed & adhuc viventem & liberos gignentem unius uxoris virum non suscipit, sed eum, qui se ab una conti-nuit, aut in viduitate vixit, Diaconum & Presbyterum & Epis- copum & Hypodiaconum: maxime ubi sinceri sunt canones Ec-clesiastici. At, dices mihi, omnino in quibusdam locis, adhuc li- beros gignere & Presbyteros & Diaconos & Hypodiaconos. At hoc non est juxta canonem, sed juxta hominum mentem, & quae per tempus elanguit, & propter multitudinem, quum non inve-niretur ministerium. Nam quod decentius est, id semper Eccle- sia per Spiritum sanctum bene disposita videns, statuit apparare,ut cultus divini indistracti Deo perficerentur & spirituales necessi-rates cum omni benevola conscientia peragerentur. Dico autem quod decorum est, propter repentina ministeria ac necessitates, ut Presbyter & Diaconus & Episcopus Deo deditus sit. Si enim etiam populo praecipit S. Apostolus dicens, ut ad tempus vacentorationi: quanto magis sacerdoti idem praecipit? ut indistractussit, inquam, ad vacandum secundum Deum sacerdotio, quod in spiritualibus necessitatibus ac usibus perficitur.-IDEM Lib. III. Tout. II. Hæres. 80. in Compendiaria vera doctrina. (c) Vertex autem horum omnium, aut mater, ut ita dicam, geni-trix est sanctum Sacerdotium, ex virginibus quidem ut pluri-mum procedens: si vero non ex virginibus, at ex solitariam vi-tam degentibus; Si vero non suffecerint ad ministerium, ad so-litariam vitam degentibus, de his, qui continent a propriis uxo-ribus, aut ab unis nuptiis viduitatem servantibus. Nam eum, qui secundas nuptias contraxit, non licet in ipsa ad sacerdotiumsuscipere: etiamsi is, qui ab initio continens viduus fuerit, possit habere locum Episcopi & Presbyteri & Diaconi & Subdiaconi.Post