Druckschrift 
Coelibatus Clericorum Firmatus
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

in alio infelicitas matrimonii est, in alio ad peccandum prona,, lascivia.-IDEM de septem ordinibus Eccles. (e) Uxori tuae propter antiquam consuetudinem, ac periculum sa- C cerdotii, non des animam tuam in potestatem, ne forte in similitudinem Adae in paradiso positus confundaris, atque accep- tam legem, si peccaveris, perdas: ac nuditatis tuae conscius, con- fusionem mentis excipias, & locum consecrationis amittas. Aman-da quidem uxor est, sed sicut ecclesia, aut templum Dei: orandumcum ea, legendum, abstinendum, communicandum in altario, non in opere: spiritu, non carne vivendum. Venerari autem & te propter conjunctionem legis debet, non desiderare propter con-suetudinem delinquendi: quia aperte tibi usum conjugii interdic-tum esse perpendis, cum te Episcopum esse cognoscis. Habere se& illa ex hoc Christum gaudeat, non maritum: esse cum Deo,non habitare cum conjuge: possidere intra domesticos parietesvernaculam sanctitatem: exultet in Domino, gratias agat Deo, quodde corruptione liberata est: tibi quoque debitrix sit, quod ad hocofficium volasti, qua consentiente electus es a Domino, quod priusde omnibus cum tuis, ut decuit, transegisti, quam Episcopatumrogatus acciperes, & separatus a conjuge in ecclesia permaneres.(a) Oper. omn. Tom. II. p. m. 338.(b) Cit. Tom. II. pag. 395.(c) Cit. Tom. II. pag. 407.(d) Tom. VI. pag. 199.(e) Tom. IX. pag. 51.§. XII.S. EPIPHANIUS contra haeveses Lib. II. Tom. I. Hæres. 48. (a)Et gaudet quidem his, qui approbatum Dei cultum praestare possunt, & virginitatem ac castitatem, & continentiam exer-cere deligunt. Verum unas nuptias honorat, etiamsi maxime sa-cerdotii dona per eos, qui ab unis etiam nuptiis se continuerunt, & in virginitate vitam degunt, se ornasse praeexpressit, velut etiam Apostoli ipsius ecclesiasticam sacerdotii regulam ordinate, ac san-cte constituerunt.-IDEM