#IDEM adversus Vigilantium Cap. I. (e)„ Prô nefas: Episcopos sui sceleris dicitur habere consortes: si ta-„ 1. men episcopi nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, ni-„si prius uxores duxerint: nulli caelibi credentes pudicitiam, immo„ ostendentes, quam sancte vivant, qui male de omnibus suspican-„tur, & nisi praegnantes uxores viderint clericorum, infantesque„de ulnis matrum vagientes, Christi Sacramenta non tribuunt.„ Quid facient orientis Ecclesiae? Quid Aegypti & Sedis Apostoli-„cae: quae aut virgines Clericos accipiunt, aut continentes, aut siuxores habuerint, mariti esse desistunt?-IDEM in Epist. ad Titum Lib. I. Cap. I lit. a. (d)Quod autem ait, unius uxoris vir: sic intelligere debemus, ut nonomnem monogamum digamo putemus esse meliorem: sed„ quo is possit ad monogamiam & continentiam cohortari, qui sui„ exemplum praeferat in docendo. Esto quippe aliquem adolescen-„tulum conjugem perdidisse, & carnis necessitate superatum, accé-„ pisse uxorem secundam: quam & ipsam statim amiserit, & dein-„ ceps vixerit continenter: alium vero usque ad senectam habuisse„ matrimonium, & uxoris usum, & ut plerique existimant, felicita-„tem, nunquam a carnis opere cessasse: quis vobis e duobus vi-„detur esse melior, pudicitior, continentior? Utique ille, qui in-„ felix etiam in secundo matrimonio fuit, & postea pudice & sancte„ conversatus est: & non is, qui ab uxoris amplexu nec senili est„ separatus aetate. Non sibi ergo applaudat, quicunque quasi mo-„ nogamus eligitur, quod omni digamo sit melior: cum in eo ma-„gis sit electa felicitas, quam voluntas. Quidam de hoc loco ita„sentiunt. Judaicae inquiunt, consuetudinis fuit, vel binas uxores„ habere, vel plures: quod etiam in veteri lege de Abraham & Ja-„cob legimus. Et hoc nunc volunt esse praeceptum, ne is, qui„ episcopus eligendus est, uno tempore duas pariter habeat uxores.„ Multi superstitiosius magis, quam verius, etiam eos, qui cum gen-tiles fuerint, & unam uxorem habuerint, qua amissa, post baptis-„mum Christi alteram duxerint, putant in sacerdotio non legen-„dos: cum utique si hoc observandum sit, illi magis ab episcopatu„arceri debeant, qui vagam per meretrices ante exercentes libidi-„nem, unam regenerari uxorem acceperint, & multo detestabilius„sit, fornicatum esse cum pluribus, quam digamum reperiri: quia„in
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten