Druckschrift 
Urkundenbuch des Stiftes St. Gereon zu Köln
Entstehung
Seite
275
Einzelbild herunterladen
 

— 2?5 —

huiusm. presentationibus seu collationibns ordinem ingressussui ad prebendam. Si vero aliquis canonicorum nostrorum autscholasticus collationis sue aut presentationis tempore, quodcurret a tempore vacationis, ad quatuor menses neglexerit,ad aliud beneficium ordinandum non admittetur, nisi forteauctoritate domini pape aut legatorum eius preventus fueritvel exclusus, in quibus casibus sequens vacans beneficium,quod comode (!) conferre poterit, conferet modo predicto seupresentabit ad illud. Inter cetera etiam est ordinatum etstatutum, quod, si cui ex collegio nostro collatio seu presen-tatio huiusm. competiverit, ut est dictum, sisuspensus, inobediensaut excommunicatus tunc fuerit, procuret infra spatium huiusm.quatuor mensium ab huiusm. suspensione, inobedientia et ex-communicatione se absolvi, ut abilis (!) reddatur ad huiusm. col-lationem seu presentationem; alioquin ipso facto ins suum inpremissis amittat et ad proximum maiorem secundum ingres-sum ad prebendam huiusm. sit collatio seu presentatio devo-luta. Item est ordinatum et statutum, quod, si aliquis decollegio nostro in priorem Col. assumptus huiusm. honoricesserit, faciens nobiscum residentiam, si postmodum non vacetaliquod beneficiorum huiusm. ad ipsius collationem seu presen-tationem secundum ordinationem ingressus sui ad prebendamcompetens, careat omni iure et commodo huiusm. collationiset presentationis, nisi forte tamdiu vivat, quod iterato ad eumhuiusm. collatio seu presentatio devolvatur. Quod si aliquisprelatorum seu canonicorum nostrorum, quem ordo conferendibeneficium seu presentandi ad illud secundum ordinem suiingressus tangit, a tempore vacationis huiusmodi non contu-lerit infra quatuor menses, ex tunc eo ipso huiusm. collatio adproximum post eum maiorem de capitulo secundum ingressumdevolvetur, qui ita provideat sibi, quod infra tempus a iurestatutum post huiusm. primam vacationem provideat de eodem;alioquin uterque eorum suo iure careat et sit privatus. Itemordinatum est, quod, si ex nunc in antea de consensu capitulialiquas novas prebendulas seu vicarias in ecclesia nostra in-stitui contigerit, nisi institutores seu institutor collationem eiusseu earum expresse preposito, decano, scholastico, thesaurario,cantori, camerario aut alicui certe persone de nostris canoniciscommisserint seu commiserit, collatio huiusm. beneficiorum