— 140 —
claustro s. Gereonis de agris, quos comparavimus a Retheroquondam schabino in Udenchoven, iacentibus in Sinstede. Itemlegamus quatuor nialdra tritici que comparavimus ab Her-manno milite de Molsdorp que dictus Hermannus et sui here-des annuatim solvere tenentur suis expensis in claustro s. Ge-reonis de manso uno, quem tenet a curia in Udenchoven, undeetiam solvit capitulo s. Gereonis annuatim quindecim maldratritici; idem etiam Hermannus obligavit sex iornales terrearabilis de alio manso, quem tenet de dicta curia coram scha-binis et curtis familia, ut eo melius quatuor predicta maldratritici solvere possit, ita quod de istis primo quatuor candelede quatuor libris cere in qualibet memoria et anniversarionostro in missa et commendatione circa sepulchrum nostrumponentur et accendentur, et iste quatuor candele in omni me-moria et anniversario ponantur et accendantur, quamdiu pote-runt durare; item quod sex libre cere emantur, de quibus duecandele fient que ponentur et accendentur quolibet die in canone;insuper adicimus, quod ille, qui candelas parari faciet et poniet per quem omnia ista et alia distribuentur predictis tempo-ribus et terminis, de predictis bonis dimidiam marcam recipiatannuatim, et residuum annuatim in duodecim partes dividaturet in fine cuiuslibet mensis anni in nostram memoriam distri-buatur canonicis emancipatis existentibus in vigiliis, missaanimarum et commendatione, sed quilibet canonicus scholarismedietatem habebit, quantum canonicus emancipatus, si in vi-giliis, missa animarum et commendatione fuerit presens. Itemlegamus fructus prebende nostre ad tres annos et quadra-ginta marcas de domo nostra ecclesie predicte, ut per nostrostestamentarios de ista pecunia redditus emantur et distri-buantur in die obitus nostri annuatim in hunc modum: cuilibetsacerdoti non canonico sex denarii et cuilibet clerico eman-cipato chorum frequentantibus existentibus in vigiliis, missaanimarum et commendatione quatuor denarii, et utrique cam-panario tres denarii dentur, et residuum dividatur in trespartes, quarum una pars in die obitus nostri dabitur canonicisemancipatis presentibus et existentibus in vigiliis, missa ani-marum et commendatione et cuilibet scholari canonico existentiin vig., m. an. et comm. dabitur medietas de ipsa parte, quan-tum recipiet unus canonicus emancipatus, et secunda pars in