~ 96 -
ipsnm impedimentum aliquod domini sentiant vel habere vide-antur. Prenominatus etiam prepositns noster dedit tres man-siones domus quam habet in platea que appellatnr Siken-gasse prope vineam nostram, similiter et unam carratam vinisingulis annis, quamdiu ipse vixerit, ad opus et prebendamsacerdotis memorati. Set vineam suam in Ense liberaliter etintegram donatione facta inter vivos contulit eidem sacerdotipost mortem ipsius possidendam. Ad idem etiam contulitsepedictus prepositus de concessu totius capituli nostri quinquesolidos Colonienses et maldrum tritici singulis annis de ecclesiade Oplade percipienda, que pro iure quod dicitur warandia deeadem ecclesia annis singulis persolvuntur. Hec omnia supra-dicta et si quid adhuc per gratiam dei forte fuerit adiectum,erunt prebenda sacerdotis ad altare b. Virginis sicut superiusexpressum est celebrantis. Idem etiam sacerdos sicut aliisacerdotes in ecclesia nostra ad altaria servientes decanonostro erit obediens et chorum nobiscum frequentabit. Preben-dam etiam istam conferet prepositus presens et cum vacaveritquicunque sui pro tempore [erunt] successores. Sacerdos etiamibidem celebrans prepositi Arnoldi nominatim in canone memo-riam habebit et anniversarium suum cum vigiliis, missa et com-mendatione in perpetuum observabit. Cunctorum (?) etiamprepositorum pro tempore in missa faciet memoriam. In testi-monium autem et firmitatem huius rei sigillum ecclesie nostrepresenti pagine fecimus appendi. Ego etiam Arnoldus pre-positus s. Gereonis in Colonia omnia predicta sie acta foroprofiteor et per omnia processisse protestor, sicut premissasunt superius et expressa, sigillum meum in maiorem firmi-tatem et robur facti huius cum sigillo ecclesie litteris presen-tibus appendendo. Acta sunt autem hec anno domini millesimoducentesimo tricesimo quinto presentibus Hermanno decano,Henrico scholastico, Henrico de Dicka archidiaconi Leodiensiset canonico nostro, Hermanno camerario, Wedekindo choriepi-scopo, Godefrido de Erperode, Alexandro custode, magistroSymone scholastico Xanctensi, Hartlivo canonicis s. Gereoniset aliis quam pluribus.R. B. fol. 93 b.