Druckschrift 
Urkundenbuch des Stiftes St. Gereon zu Köln
Entstehung
Seite
59
Einzelbild herunterladen
 

59

Cristianus, Gerlacus canonici s. Gereonis et Willelmuscanonicus sanctarum virginum iudices a dno papa delegatisuper causam decidendam, que ventilabatur inter dnm Adulfumquondam episcopum et Vogelonem plebanum s. Christofori,citaverunt iam dictum dnum A. ex officio sibi iniuncto, seddnus A. tertia die post susceptam citationem excommunicavitVogelonem, scribens caplo s. Gereonis, ut V. tanquam excom-municatum vitarent. V. vero convocatis iudicibus suis con-querendo intimavit excommunicationem a dno A. sibi illatam.Iudices autem recognoscentes eum minus iuste fore excom-municatum, ipsum ex consilio prudentum virorum absolverunt,scribendo prioribu's, plebanis ac clero Colonie, quod V. scirentet tenerent absolutum, quem tarnen 5 canonici A. de Boene[lies: Borne], L., V,, EL, I., et L. vicarius s. Gereonis in noctedominica inceptis vesperis de choro contumeliose cum verbisprobrosis non solum in contemptum iudicum, verum etiam pape,eiecerunt. Preterea seped. V. conquostus est iudicibus suisin eccla b. Marie de vallo super verbis et factis sibi contu-meliose illatis. Quibus studiose perauditis iudices responde-runt interlocutorie, eorum iurisdictionis non esse ut aliquidinde facerent, nisi ipse prius eis quod conquestus fuerat [faceret]constare. Cumque interrogatum fuisset a iudicibus, si velletsuper hoc habere inducias deliberandi vel incontinenti festesproferre, ipse egressus et accepto consilio reversus iuravit,cum quo et Teodericus sacerdos et Teodericus diaconus iura-verunt, facientes quod conquestum fuerat iudicibus constare.Iudices siquidem viso attentico dni pape super hoc consulue-runt prudentes, quorum consilio usi prelibatos canonicos etvicarium excommunicaverunt et excommunicdtionem sequentidie denunciaverunt prioribus et clero Col. Qui spreto factoiudicum deinde pluribus diebus presumptuose divina celebra-verunt et psalmos cantaverunt. Postea Lutgerus adversariusVogelonis intimavit iudicibus suis Susatiensibus, quod iudicesVogelonis iniustam sententiam excommunicationis in ipsosdedissent. Uli iudices non cognoscente x ) de mera veritatescripserunt iudicibus istis, quod factum suum revocarent quiapriores ex mandato dni pape extiterant, quibus ipsi rescripse-runt, nichil ad eos pertinere de controversia Lutgeri et Vo-gelonis, quorum iurisdictio est cognoscere causam existentem