15
pro nobis nosmet cohortemnr, ita dicentes: si corpus hoc, und« agitur, ab Apostolis, et ab omnibus eleetiscomcstum, qui soli liic illud comedunt, vt Christus in eis maneat, et ipsi in Christo: et non Judas, et omncsreprobi, ad quos post buccellam panis satanas intrat, et sit longe alia conglutinatio intrantis satanae et repro-borum, quam ea quae est Christi et electorum (nunquam enim angelos apprehendit, sed seinen Abrahaeapprehendit) si, inquam hoc corpus ita ab electis comestum, et eis conglutinatuin, illis quoque conglutinatiseidem, se sanum et incolume, vivum et integrum recipit ad patrem, multo magis a Juda et reprobis omnibus,plus etiam a muribus, et ab aliis mundi spureitiis recolligitur in regnum suum sine sui diminutionc vel conta-minatione. Nam et sol hie invisibilis creatus, et non omnipotens, radios suos in cloacas et alias mundi sordesemissos, rursus retrahit ad se sine aliqua pollutione, hoc autem corpus post expletam more catholieis commu-nionem sanum et incolume, vivum et integrum se recipit ad patrem, sie enim testatur ecelesia Achaiae B. An-dream Apostolum dicere: postquam omnis populus credentium agni carnes comederit, et sanguinem biberit,agnus, qui sacrificatus est, integer perseverat et vivus: et cum vere sacrificatus sit, et vere carnes ejus comestaesint a populo, et vere sanguis ejus sit bibitus, tarnen, ut dixi: et integer permanet, et immaculatus et vivus.Igitur corpus hoc ab his, quibus ille partieipibus partieeps est, se vivum et integrum et incolume reeipieus,multo magis ab his colligit in regnum suum. Hoc interim charitati tuae puto sufficere, dum videamus si sitopus his aliquid adjicere, veruntamen et quod dixi, et si quid dicturus sum tuis orationibus, et omnium piede me sentientium commendo, quoniam etsi mortui sunt obtreetatores Hieronymi, authorem obtreetationishujusmodi vivere perpendo etc.
Taliter hie miles emeritus armis justitiae, fide scilicet spe et charitate munitus perfidiam Berengarii, inacie Domini constitutus, suo loco expugnavit invictissimus. Quod quanta fecerit devotione, testantur, quasfundebat orationes et lachrymas, quatenus sedueti resipiseerent, catholica fides. intemerata consisteret, et arecto tramite nulla prauitate infeeta deviaret, tantam vir venerabilis sollicifcudinem circa fratrum gerebatsalutem, et vniversalis ecclesiae fidem.
Caput vn.
Beatus vir multis laboribus insiidat pro praedio, qttod Clotteno dicitur recupciando.
His itaque praehbatis, vertatur Stylus ad describendum, quales pro bono ecclesiae suae, Clottenovidelicet nomine, pertulit labores, imo si dici fas est, persecutiones, quod qualiter ecclesiae collatum fuerit etablatum, paucis videtur intimandum: quoniam non pleniter advertitur ratio, cujus ignoratur origo. DominaRicheza, cujus genitores Braweilerense a fundamentis exstruxerunt cenobium, fidel ac devotionis illorumaemulatrix existens, terrenarum possessionum suarum ecclesias Dei fecit haeredes, vt regni coelestis ipsa composeffici mereretur et haeres. Tradidit itaque B. Petro in Colonia Comburg et Salevelt, cum vniversis appendentiissuis; saneto vero Nicoiao in Braweiler villam, quae dicitur Clotteno cum omnibus reditibus suis. Quam tra-ditionem sub multarum probabilium personarum testimonio faetam, praesens Dominus Episcopus Anno suaauthoritate corroboravit, authorizavit, et vt per saecula inconvulsa consisteret, violatores, raptores perpetuoanathemate damnavit".
Soluente vero Domina Richeza Regina mortis debitum dum deferretur tumulanda in braweilerensicoenobio, ut ipsa vivens constituerat (nam et locum sibi sepulturae ibidem designauerat) jussu praedictiArchiepiscopi Annonis corpus ejus vi retinetur, et in ecelesia, quam ipse in honorem beatae Dei genitricissemper Virginis Mariae a fundamento erexerat, sepelitur. Quo facto, memoratum allodiurn Cloteno eidemcontulit ecclesiae, contradicentibus hujus Monasterii amicis, quibus ardore justitiae haec erat ad videndumviolentia grauis. Nam contra fas, jusque divinum, excepto quinque librorum censu, hie sacer Bravveilerensislocus, non solum fundatricis suae corpore, sed et Cloteno privatus est, super qua re, imo temerato omniaequitatis jure fratres hujus coenobii non minime turbati atque consternati fuerunt. Tandem ipse venerabilisabbas Wolphelmus invocato divino auxilio, et habito fratrum suorum consilio, formatam ex industria inpersona s. Nicolai episcopi epistolam ad Annonem Archiepiscopum pro correptione in praesentia reliquorumetiam episcoporum misit tenore sequenti.
Nicolaus Dei gratia Mirrcnsium Archiepiscopus Annoni Fratri et Episcopo salutem.
Miror fraternitatem tuam propter quosdam impios, invidas adulatores, in me, nescio, obquam eulpammei sie graviter exarsisse, vt me odire, lacerare, et res meas a bonis hominibus mihi traditas non desinascontra humanas divinasque leges injuste deripere, quod quam sit absurdum et inconveniens, ad te ipsumtandem reuersus perpende; quod enim tibi non vis, quare hoc in me agis? Piligrimus Archiepiscopus inprima dedicatione mei Monasterii, ne mea raperentur vetuit. Itidem et Papa tunc temporis Joannes ejusdecretum firmans statuit, Hermannus quoque Archiepiscopus hoc idem; Leo quoque Papa, cujus sanetitasneminem latet, eadem in Colonia praesente Imperatore Henrico confirmavit, postea a Roma directislitteris apostolico sigillo insignitis (sicut in promptu habetur ne njustitia ulla mihi fieret, sub anathematedecrevit. Tu etiam in dedicatione ipsius ecclesiae banno s. Petri et tuo firmasti. Vide ergo ne forte Deijudicio, sicut tu sanetorum Pontificum, et tua parvi pendes decreta: ita successores tui, tuo provocatiexemplo, etiam tua convellant, et res a te datas ecclesiis, quas aedificas diripiant, et eas, quibus, vel in quosvoluerint vsus, expendant; eadem quippc mensura (vt ait Dominus) qua mensi fueritis, remetietur et vobis.