Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

14

ponere curavit, sed studiosum divinae contemplationis hominem, activae vitae, talibus initiis pernecessariae,urdcns omnino expertem, eduxit eum ad locum solitudini ejus competentiorem, in proximo enim abbatiaBraweilerensis erat, quae per obitum piae memoriae Tegenonis pastore iam viduata fuerat, qua proptersollicitavit virum sanctum apud hujus congregationis fratres promovere, quatenus ipsum ad curam animarumsuarum in abbatiali dignitate admitterent. Quamvis enim arduum satis regiminis officium in Grladbaco possi-deret, attamen ut vir Dei devotionis suae propositum melius expleret, non ejus consilio in necessitatibus vtiposset, in boc propinquiore loco eundem praefatus Archiepiscopus babitare voluit, super qua re Brawei-lerensis conventus fratres consilium ireuntes post maturam deliberationem tum praedii abbati scilicet Clottenorecuperandi spe ducti, tum maxima divi ac illustris viri fama allecti, gaudenter Arcbiepiscopo consensumpraebentes, precibus unanimes eligerunt Wolphelmum sepius nominatum. Hinc pater venerabilis ad hoc secogi per obedientiam Arcbipontificis perspiciens, prius curam abbatialis dignitatis, quam in Gladbaco sextusin ordine respiciebat, alteri idoneo resignavit, et pastorale officium in Braweiler laetantibus cunctis assumpsit;hie vir magnae prudentiae et consilii fuit, et indies eidem loco prodesse studuit.

De haeresi Berengarii Turoncnsis.

Istis diebus Francia turbabatur per Berengarium Turonensis, qui asserebat Eucharistiam quam sumimusin altari, non esse revera corpus et sanguinem Christi; vnde contra eum et pro eo, multum a multis et verbiset scriptis disputatum est. Adversus quem etiam extat hujus beatissimi viri epistola, ad quendam Meginhar-dum abbatem Gladbacensem edita, firmiter undique veritatis assertione subnixa: qui quasi filius patrem scriptisconsuluit super hujus quaestionis deffinitione. Quam licet attenere sit longum, vtilitati tarnen prospicienteslegentium, non incongruum duximus praesenti inserere opusculo, ut ad notitiam translata posterorum, hincejus cognita sinceritate fidei, caveant fideles hujusmodi aliquando erroribus implicari.

Epistola s. Wolphelmi.

Dei gratia "Wolphelmus abbas, coabbati Meginhardo salutem, lac doctrinae spiritualis, quod a merogasti, de coelo tibi fide et humilitate accumulasti: fide, quoniam quod in me non est, credis in me posseDeum omnipotentem operari: humilitate vero, quia deficientibus meritis et sapientia, canitiem, et ordinisdignitatem non abborres in me venerari. O quam consequens est, ut dum nocet, quod inebriat, pro remediodesideres, quod ebriat. Nocet autem quaedam ebrietas haeresis Berengarii, cujus ebrietatis periculum decli-nemus, et ad ubera vino meliora appropriemus, et mox, ut eam assertionemjuvante Christo posshnus destruere,quae clausis januis eum ad diseipulos post resurrectionem non intrasse nititur adstruere. Ex matris ecclesiaemanans mammis lactet nos Evangelium Joannis, cum esset, inquiens, sero die illo sabbathorum, et foresessent clausae, ubi erant diseipuli congregati, stetit Jesus in medio; et paulo inferius: post dies octo iterumerant diseipuli ejus intus, et Thomas cum eis, et venit Jesus januis clausit et stetit in medio. Ecce interBerengarium: quod non intraverit dominus januis clausis , et inter Joannein, quod intrauerit, cum sit contro-versia, superat ille, cui seimus inquienti, quia verum est testimonium ejus, omnis applaudit ecclesia nam sigentilitas, dum libros claudit, bis, quos reeipi judicat, applaudit: multo verius huicEvangelio perhibet ecclesiatestimonium pro quo, priusquam scriberetur, praemisit orationes et jejunium. Novit igitur Berengarius haecsibi sufficere, quibus, cum a Deo sint, non possit homo contradicere. Itaque deineeps ad id quoque, Dominojuvante veniam, quod in Eucharistiae Sacramento loquitur blasphemiam, sed, quia scriptura docet, stultojuxtastultitiam suam non esse respondendum: expressis interim ipsis blasphemiae verbis, ad fontem ejus praecur-rendum, vt si Dominus dederit, nos eum obstruere, desinat inde sanies hujus blasphemiae ad nos defluere.Est autem vena hujus seaturiginis, quod non recte sentit de sacramento dominici corporis et sanguinis, et dumad aspiciendum in eis panem et vinum, oculos corporis habet, ad perspiciendum, in eisdem carnem et san-guinem, oculos mentis non adhibet. Nos autem, vt visum acuamus, et acuendo proficiamus, quo haec intuemurad obtinendam semel aeeeptam hujus veritatis traditionem nosmet hoc modo cohortemur: si, qui dixit, etfacta sunt, et mandavit, et creata sunt omnia, si is inquam dixit de hoc pane, hoc est corpus nieum, et devino, hie est sanguis meus: necesse est omnino sie esse. Nam haec sola mysterio non ab aliis sunt separata,quae dicente Deo facta sunt, vel itiandante creata; est autem unus atque idemDeus, primo mundum formans,deinde hoc sacramento suam imaginem reformans. Si enim alius faceret hominem, et alius redimeret, redimensplus honoris sibi assumeret: atque ita et Deus per se redempturus erat, et homo non nisi per se redimi poterat,quia videlicet nil homini jure redimendo proficeret, quidquid aliud quam hominem induendo Deus perficeret,ut ex hoc liquido constat, quod unus atque idem Deus et homo, redemptor hominis extet Igitur omnino sieesse necesse est, quod, dicente Deo vel mandante, non esse non potest. Ecce novi et veteris Testamenti noshaec authoritate probamus, quibus Berengarius tertium addit, quod non minus quam tertium de coelo ceci-disse Catonem, reprobamus. Eia ergo post duo testamenta tertium hoc: et ideo tertium, quia ab eis alienatur:verbis ipsius Authoris ita loquitur: si mures consecratum corpus Christi Gomederint, non ideo Christus in eis,et ipsi in Christo manebunt, nee vitam aeternam habebunt. O si nunc apud inferos tortor Horatii desideat,dum hostem ecclesiae hunc verbis bis derideat:

Parturiunt montes, näscetur ridiculus ums.

Putavimus hunc inter montes exultatum, magnum quid parturire, dum ecce mures in adjutorium ejusconspieimus eum de cavernis accire, jam autem mediam hanc ironiam abrumpentes, contra Berengarium, et