Druckschrift 
3 (1856) Chronik der Abtei Gladbach = Chronica abbatiae Gladbacensis
Entstehung
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

visione. Celebrato siquidem jejunio tertiam noctem pervigilem ducentes, audierunt oirca galli cantum Spiritusbeatos, in loco, in quo nunc est Oratorium in honorem S. VITI 'Martyris. antiphonam hujusmodi modulationecanentes. Beatus VITVS illaesus ab igne clibani decantabat, probasti me Domine sicut aurum igne meexaminasti, et non est inventa in me iniquitas.

Caput X.

Accingentes se operi construendi Monasterii, reperiuut sanctas reliquias.

Mane autem facto retulerunt utrimque, quod audierant, cum nimio congratulationis gaudio, et certi iamfacti de oraculo, accinxerunt se viriliter operi mox futuro: sed in operis Deo placentis augmentum, coelestemterra protulit tliesaurum; nam sapientes architecti, fodientes circa obsequii Angelici, quod perceperant noctu,locum invenerunt, Gloria tibi Christe, lapidem supra memoratum, in quo pretiosissimorum Martyrum conde-bantur reliquiae: VITI, CORNELII, CYPRIAN1, CR1SANTHI et BARBARAE.

Caput XL

Sanctus Gero Monasterium fratribus instruit sub Directione Sancti Sandrardi Abbatis.

Antistes itaque beatus in agendis, quae Dei sunt, nescius moram pati, coadunavit undique fratresspiritu ferventes, et orationi instantes, Domino servientes, quibus iam pridem probatum Abbatem ordinavitSandrardum. Sic igitur babitatione coelesti, fundata lapidibus viuis, Deo deuotus, Pontifex baud segniterinstabat oratorio, Monasterialibusque officinis, donec pro voto suo complevit, et in bonore Saluatoris MundiS. Mariae, Viti, Stephani Protomartyris, Greorgii, Gangolffi, Cornelii, Cypriani, Crysanthi, et Barbarae dedicavitet reditibis pro fratrum necessariis sufficientissime cumulavit. Fidelis enim dispensator considerabat pruden-tissime tbeoricen regularis vitae nullatenus uniformiter constare, nisi sufficiat Abbas, singuüs sua necessariatribuere, nullique licitum, ve] opus esse quid proprietatis habere. Apposita enim forma cüi imprimantur,primitivam illam Ecclesiae nascentis Institution em votiue monachi aemulantur: vbi erant omnia communia etmultitudinis credentium cor unum et anima una.

Caput XII.

Sanctus Gero Monasterium Pontificiis et Regalibus priuilegiis munit.

Jgitur Antistes gloriosus diuina se comitante gratia, voti compos effectus a se Monasterium constructumhaud ratus authoritate propria satis firmum, stabiliri munificentia regali, et sedis apostolicae priuilegiis ela-boravit insigniri. Unde quam diu ipse in corpore vixit, locus cum congregatione apud Deum et hominescrescendo profecit.

Caput XIII.

Mortuo sancto Gerone succcdit Episcopus Warinus, qui detractoribus credens deposuit Sanctum Sandrardum subrogato Meginhardo.

Postquam vero domus ejus habitationis hujus est dissoluta, ut aperiretur ei in coelis aedificata, nonmanufacta, aeterna, consensu totius plebis et cleri Warinus sedi inthronizatus est pontificali. Hujus ergocum detractorum linguae pulsarent aures assidue, coegerunt cum odio vehementi praedictum Abbatem San-drardum insectari, mussitantes a viro venerabili plus seruitii impendi Episcopo Leodiensi quam sibi, praesulumetiam quemque propriam rectius aedificare parochiam, quam alienam, locus enim ipse tum temporis Leodiensisextitit Dioecesis. Abbas autem venerandus, utpote quem virtutum omnium mater erudiebat, seruitio utriquesine querela jure subdebatur proprio. Aemulorum siquidem non prius destitit obtrectatio, quam beatum viruminnocenter depelli persuaderent Episcopo, vt ejus in loco non aeque dignum quendam sine consecrationesubrogauit Meginhardum.

Caput XIV.

Sanctus Sandrardus ad Imperatricem Adelbcidem abiit, praeficitur Monasterio Weisenburgensi, tandenique Gladbacensi restituitur.

Venerabilis itaque Sandrardus non victus a malo, sed vincens malum patientiae bono invidiae cessit, etad Imperatricem Adelheidem, cui etiam adjunctus erat confessionis familiaritate, secessit, a qua benignesucccptus Monasterio est Weisenburgensi promotus. Vbi cum vir Dei conversaretur irreprehensibiliter,subditos regens prudenter, credita dispensans fideliter: ad coenobium, quod sibi primum, quasi sponsamdesponsauit carissimam suspiravit frequenter. Deo autem miserante, et Imperatricis supradictae sedulitate