Druckschrift 
Dissertatio Juris Publici Ecclesiastici De Jure Patronatus Et Singularibus Ejusdem Juribus In Ducatibus Juliae, Et Montium
Entstehung
Seite
120
Einzelbild herunterladen
 

Positioues ex universo Jure.120in Amnestia, vel in Compositione Gravaminumvel quae aliunde debentur.XXIV. Quandoque circa Restitutionem quaecunque Pars An-ni 1624. quandoque prima ejusdem dies decreto-ria est.XXV. Vicarii Jmperii, Sede vacante, licet de Feudis Prin-cipum non investiant, de iis tamen jure cognos-cunt.XXVI. Quae ad conferendum Electoratum vacantem neces-saria sunt, pro modulo demonstrabimus, appri-me convicti, alia in sanctioribus Conciliis forsanConsilia esse.XXVII. An non tantum in Causis Religionis, sed & merepoliticis Statibus in Partes ire liceat, Problema esto.XXVIII. An unanima unius Partis vota requirantur, ut juseundi in partes obtineat, pariter Problema esto,rationes tamen ex utraque Parte urgentes dabimus.XXIX. Paritas Religionis observanda tantum in Linea Justitiae.XXX. Simultanum alteri Religioni junoxium P. W. nonrepugnat.XXXI. Inter Jura circa sacra continetur Cura generalis ca-vendi, ne ex Ecclesia detrimentum in Rempubli-cam redundet.XXXII. Patria Julio-Montensis iisdem fere nititur (quaeN. XXII. retulimus) Principiis: mixta est enim,eandem regendi Forma ex Monarchia, Aristocra-tia aliqua, & Democratia irregulari.XXXIII. Bases juris publici Julio-Montensis sunt Pacta Se-renissimas Domos Brandeburgicam inter, & Pala-tinam inita, Conventiones cum Vicinis firmatae,nec non Recessus cum Dominis, ut vocantur, sub-alternis (denen Unterherren) & cum Statibus pro-vincialibus quot Annis stabiliti, difficillimum ve-ro est, hanc adire Corinthum. &c.Principi