Druckschrift 
Dissertatio Juris Publici Ecclesiastici De Jure Patronatus Et Singularibus Ejusdem Juribus In Ducatibus Juliae, Et Montium
Entstehung
Seite
119
Einzelbild herunterladen
 

POSITIONES EX UNIVERSO JURE.I. Ex jure naturae sequitur jus defensionis, recupe-rationis, & punitionis.II. Nudo consensu Dominia rerum transferuntur.III. Pacta sunt servanda; nec fidem pagano datamviolare licet.IV. Datur praesumptio absoluta, sive juris, & de jure.V. Possessor b. f. non tenetur restituere fructus con-sumptos.VI. Praescriptionem juris naturalis esse defendimus.VII. Usuras in se esse illicitas non deprehendimus.VIII. Decreta Basiliensia, in quantum anno 1439 ab Jmperatore, & Electoribus acceptata erant, partemConcordatorum Nat. Germ. constituunt.IX. Haec, cum verum Pactum inter S. Pontificem, &Nat. germ. sint, Curialistae romani privative inter-pretari, aut illis derogare neqeunt.X. Praescriptio tamen contra illa locum habet.XI. Protestatio S. Pontificis contra P. W. justa quidem,& efficax est; valorem tamen Pacti neutiqaminfringit.XII. Jus convocandi Concilia generalia spectat ad S.Pontificem.XIII. Episcopis jus ferendi leges, & dispensandi, si necjuri communi, nec expressis Sedis Apostolicaereservationibus adversentur, denegari nequit.XIV. Capitulo Cathedrali exercitium Jurisdictionis Epis-copalis tam diu competit sede vacante, donecdoceatur exceptio.XV. Religiosus post vota emissa ad Protestantes transiensnon amplius succedit in Bonis tum allodialibus,tum feudalibus.XVI. Potest Princeps statuere impedimentum matrime-nii dirimens.XVII. Decimae

ex jurenaturaCanoni-