Druckschrift 
Dissertatio Juris Publici Ecclesiastici De Jure Patronatus Et Singularibus Ejusdem Juribus In Ducatibus Juliae, Et Montium
Entstehung
Seite
121
Einzelbild herunterladen
 

Feudali

121Positiones ex universo JureXXXIV. Principi Catholico Jurisdictio Ecclesiastica in sub-ditos Protestantes competit, eaque in Patria JulioMontensi obtinet: per Pacta Serenissimarum Do-muum Brandeburgicae, & Palatinae tamen tem-perata.XXXV. Jurisdictio haec Ecclesiastica ut intra Terminos Ter-ritorii cujuscunque se contineat, J. P. W. art. 5.§. 48. jubet, ejusdem Partem esse illam, quaeparochialis audit, & hanc eadem Lege esse ob-strictam, ex Legis Analogia agnoverunt Jcti Tu-bingenses Consil 298. &c.XXXVI. Felonia Vasalli non nocet Agnatis, & cur obsit Fi-lio innocenti?XXXVII. Felonia Praelati non officit Ecclesiae.XXXVIII Filius repudiato Allodio de jure Germanico potestsuccedere in Feudum.XXXIX. Servitus Feudo imposita Morte Vasalli exspirat.XL. Varia Feudorum potissimum Juliacensium Jndoles,pro diversitate Situs videlicet, dum alia á Sere-nissimo Domino directo, ejusque suprema Feudo-rum Curia (quae Concilio Regiminis intimo incor-porata est) & quidem Montensia omnia, alia áCuriis Feudalibus subalternis (denen Mann Kam-meren) eaque plurima recipiuntur.XLI. Feuda Julio Montensia alia quidem masculina, pro-miscua alia sunt; at masculinorum Ratio dispar,alia videlicet masculina vere, & improprie taliasunt, in quibus soli Masculi exclusis in perpetuumFoeminis, earumque descendentibus succedunt,iisque deficientibus Feudum Domino directo ape-ritur, alia in quibus post Obitum ultimi è mascu-la Progenie, illius foemineae Stirpis praeprimis Ratiohabetur, quae mascula Prole beata est; unde illaDistintio