Druckschrift 
Dissertatio Juris Publici Ecclesiastici De Jure Patronatus Et Singularibus Ejusdem Juribus In Ducatibus Juliae, Et Montium
Entstehung
Seite
120
Einzelbild herunterladen
 

120Positiones ex universo Jure.XVII. Decimae novales jure merito vindicantur Principi.XVIII. Decimae in Germania nec omnes sunt origine Eccle-siasticae, nec omnes origine Laicae.XIX. Asylo limites merito ponere potest Princeps: exipsius enim gratiosa concessione dependet.XX. Moderationem in censuris comminandis, quin potiusferendis provide praescripsit Tridentinum sess.XXV. cap. III. ab experientia tum temporis jamcomperta, censuras videliet, si temere aut levi-bus ex rebus incutiantur magis contemni, quamformidari, & pernitiem potius parere, quam salu-tem: voluitque proinde à nemine prorsus, praeterquam ab Epiſcopo decernantur, & tunc non alias,quam ex re non vulgari, cauſaque diligenter, acmagna maturitate per Episcopum examinata; &Cap. XX. statuit; monendos; (non virgula ferreaincrepandos) esse Principes: (et Dicasteria ab illis proconservanda, & promovenda publica saluteconstituta: ) quos Deus sanctae fidei, Ecclesiaequeprotectores eſſe voluit.XXI. Canonissarum Praebendae juxta ea, quae tradit Pit-tonius in discept: eccles: 82. non sunt proprieBeneficia ecclesiastica, sed praestationes merè tem-porales extra servitium, quod Canonissae in ea-rum Ecclesiis praestare tenentur, nihil spirituali-tatis habentes, hinc passim vendi possunt absquevitio simoniae &c. & jurisdictioni saeculari pro om-ni casu merito vindicantur.publico XXII. Forma jmperii nostri est Systema Civitatum, quodconstituit superiorem Rempublicam, quae estmixta ex Monarchia, Aristocratia irregulari, &suo modo ex Democratia.XXIII. Restitutio ex P. W. triplici in capite fundatur, vel