LECTORJ.Sunt quidem Germaniae, & diversis, quibus constat, Statibus Legescommunes, & universales, peculiaria quoque sunt cuique Statuta, adquae subditi agendi, vivendique Normam componunt; idem & in PatriaJulio-Montensi obtinere, nemo ignorat; horum originem si consideres,illam praebent antiqua Imperatorum Privilegia, Pacta, & Conventionescum vicinis, Consuetudines demum ex his, illisve exortae, quae in Le-ges transierunt, Nexumque Patriae civilem, tum ejusdem publicum, feuda-lem, vel politicum mille modis afficiunt, ita, ut easdem exhaurire,& in singulis solidam sibi comparare Scientiam, omnem hominis Vitamexcedat; praeprimis cum praeter ea, quae PRO-CANCELLARIUS VOETZ con-signavit (a), paucissima, quae diversum Patriae Statum adumbrant, Sub-sidia habeamus; cujus Historia usque adeo mutila est, ut, si TESCHEN-MACHERUM, qui illam ex rudiori Themate congessit (b), & MARPIUM (c),qui eandem ex Soceri Schedis usque ad recentiora tempora satis ob-scure perduxit, exceperis, neminem offendes, qui illam in Compendium,ne dicam in Systema retulerit, cui Jus Patriae nostrae publicum inniti pos-ser; Subsidiis itaque essentialibus deficientibus, illis, qui publico Patriae Statuiinservire cupiunt, vix aliud, quod dolenter referimus, superest, quamViros adire illis in Negotiis consummatos, quibus multorum Annorumexperientia Thesaurus est, & illos, quos hi benevole indicant, Fon-tes, Acta videlicet ut plurimum antiquiora rimari, ex his Documenta ex-quirere, imo ipsas Patriae Leges nullum in ordinem hactenus redactasseligere, selectas in systema redigere &c. &c.Verum quotusquisque ille est, qui hanc in se Spartam suscipit? "usquisque, cui ea se occasio offert?Non est inde, cur mireris perpaucos esse, qui publicum Patriaenostrae Statum, & quae eo collimant, perquirunt; pauciores, qui ad eun-dem perquirendum Manus, & Auxilium largiuntur; paucissimos veroqui ad Lacunas explendas animum adjiciunt &c.a) In historia juris civilis Juliacensium, & Montensium, nec non in tractatusuo de jure revolutionis, & in observationibus feudalibus &c. Quae Col-lectioni Statutorum nostrorum plerumque adjunctae sunt, & non parumhinc inde utilitatis, & lucis continent.b.) In Annal: Cliviae, Juliae, & Montium, Marcae, Westphalicae &c.c.) Sub tit: Annal, Jul: Montiumque Comitum, Marchionum & Ducum.
Druckschrift
Dissertatio Juris Publici Ecclesiastici De Jure Patronatus Et Singularibus Ejusdem Juribus In Ducatibus Juliae, Et Montium
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten