Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
50
Einzelbild herunterladen
 

66

Apologia pro50fratris Gerhardi fiebat, cui in hunc eventum successio de iuredebebatur: quare & status & subditi Marchici ei contra fra-trem adhaerebant, & idem promittere recusabant, ut histori-cus authenticus Gertertus testatur.Jam igitur Jurista apodictice, ni fallor, satis vides, nullitatemhuius pacti Clivensis, manifestissimam, in odium & fraudemfratris Gerhardi legitimi successoris, concepti. Sed Deushāc totam litem morte Gerhardi ſine liberis tandem diremit:& ab eo tēpore fieri potest, ut Adolphus etiam Marcanis Sta-tibus, idem, quod & Clivenses antea fecerant, promittendipersuaserit, de quo tamen nihil certi constat. Ut sit, malè, &ineptè, Jurista apodicticus vel alterutrum, vel utrunque pa-ctum ad praesentem litem accommodat: est enim diversissimahuius Ducis Adolphi, & Ducis Wilhelmi (de cuius Ducati-bus & Comitatibus nunc agitur) ratio: ille non nisi unum Co-mitatum scilicet Cliviae tum temporis quietè possidebat, hicvero quietè possedit Ducatus tres, Comitatus duos, & quidemomnes amplos, opimos, & magnificos, etenim si vera est de-scriptio, quae ante aliquot annos in manus meas pervenit, so-lus Ducatus Juliae, civitates viginti & unam, pręfecturas tri-ginta tres, praeter dominia totidem: Ducatus Cliviae, civitatesviginti tres, praefecturas decem & octo: Ducatus Bergensis, ci-vitates decem, & praefecturas viginti & unam: denique Comi-tatus Marcanus, civitates novendecim, & pręfecturas qua-tuordecim: Comitatus autem Ravenspurgensis, praefecturasquatuor complectitur: Ut de arce & dominio in Ravenstein,bonis reliquis allodialibus nihil dicam. Non mirum igitur, siad suos ordines Clivenses hac ratione & motiva usus est DuxAdolphus, nisi postulationi suae annuerent, fore ut fratreGerhardo succedente, iste Comitatus, per divisionem vel in-teriret, vel certe diminutionem pateretur. Sed quid inde? Anfactum hoc ad nostrum casum rectè poteris applicare? qui di-visionem nullam; sed tantum discretionem & separationemharum