Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
49
Einzelbild herunterladen
 

Discursu verè Iuridico:49causae servit: Sicut enim una forma non omnibus calceis con-venit, ita & ab una facti specie ad aliam non recte argumētumducitur: sed ut circumstantiae factum variant, ita ex varietate& diversitate facti, varium & diversum ius sequitur: quod utbenevolus lector manifestius intelligat, sciendum est A. 63dolphum illum Comitem Cliviæ & Marchæ habuiſſe duosfratres se iuniores, Theodoricum & Gerhardum: Adolphotanquam maiori natu assignarat parens Adolphus Comita-tum Clivię: Theodorico secundo, Comitatum Marcanumtertius minor natu Gerhardus iuvenis, literis operam dabat:hic igitur anno 1411. ex Academia Parisiensi domum reversus,& ipse portionem suam hęreditariam a fratre Adolpho petiit,& cum inde lis inter fratres oriretur, Adolphus tandem hacratione fratri Gerhardo satisfecit, ut ei certas partes possiden-das traderet, nimirum Keyserswerth / Syntzig / Nymagen / &Suyderslandt: post paucos annos, videlicet anno 1416. idemAdolphus in concilio Constantiensi à Sigismundo Imperato-re in Ducem creatus est: & cum sequentibus annis novę litesinter eum & fratrem Gerhardum orirentur: maximè cum eorum frater Theodoricus Comes Marcanus interim sine libe-ris moreretur, instigante Theodorico Archiepiscopo Colo-niensi, qui Gerhardi partes fovebat: tandem Ludovicus 64Dux Bavarię, ab utraque parte in arbitrum electus, per Lau-dum, controversiam sic diremit, ut Adolpho quidem Cliven-ses terras, Gerhardo autem totum Comitatum Marcanum ad-iudicaret: à quo laudo etsi Adolphus ad Pontificem Roma-num appellavit, atque etiam rescissionem ipsius impetravit,tamen Gerhardus frater, huic appellationi citationes & man-data Imperialia opposuit: inter has turbas & contentiones, Adolphus Clivensibus suis ordinibus, rogando persuasit, 65ut promitterent, si ipse ex hac vita excederet, vel primogeni-tum filium, vel deficientibus filiis primogenitam filiam, prosuccessore agnoscerent: Malè. Nam hoc in fraudem & odium