Discursu vel Iuridico.31omnes familias à primis originibus, usque ad hoc saeculum in-dagabimus, an, & quando, & qui, haereditates communes di-viserint?Annales Clivici nobis insigne † exemplum proponunt 46in Adolphi Comitis Cliviæ eius nominis I H. duobus filiisEberhardo & Engelberto: huic in divisione fraterna Comita-tus Bergensis: illi verò Comitatus Altenę obtigit anno 1147.ecce unum exemplum.Qui duo Comitatus in persona eorum parentis AdolphiIII. & huius maiorum, usque ad Adolphum I. semper con-iuncti & uniti fuerant: is autem Adolphus primus (qui cumfratre suo Eberhardo Henrici primi, cognomine aucupis, Im-peratoris temporibus vixit; & uterque eiusdem curialis fuithaereditatem paternam (quae duos Comitatus Altenae & Mō-tium complectebatur) itidem divisit, sic ut Adolphus quidemmaior natu, Comitatum Altenae sibi reservaret, Comitatumverò Bergensem vel Montium, fratri Eberhardo minori natutraderet, circa annum Christi 924. quo tamen in Monasteriumingresso, Adolphus frater hos Comitatus rursus coniunxit, utPeucerus in Chronico Canonis testatur folio 148. ecce secundumexemplum. Pręterea constat, Johannem Ducem Cliviae eiusnominis secundum, hęreditatem paternam & maternam cumfratre Engelberto natu minore sic divisisse, ut ille paternam,hic vero maternam pro se, & haeredibus suis acciperet: eccetertium exemplum, & quidem omnia tria in una, eademquefamilia Clivica: Quid in familia Juliacensi? an non Guilhel-mus tertius eius nominis, & Adolphus ambo Comites Julia-censes fratres, Comitatum Juliacensem & Bergensem multisannis coniunctim possessos atque administratos similiter sicdiviserunt, ut Guilhelmus quidem Juliacensem, Adolphus ve-ro Montensem seu Bergensem pro se & suis descendentibusservaret? ecce exemplum quartum. Quid de familia Altenaeë-si & Bergensi? an non Theodoricus Dynasta de Altena circaannum
Druckschrift
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Entstehung
Seite
31
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten