Apologia pro12disseremus, ubi de probatione assertę unionis erit agendum.Ego verò longè aliter sentio, ac primùm quidem, dictum il-lud pactum Ducis Adolphi cum suis civitatibus Clivensibusinitum, † omninò nullum & invalidum fuisse statuo: ea ra-tione, quod Jus feudale non permittat sine voluntate & con-sensu domini directi (qui in hac conventione non intervenit)quocunque modo de re feudali pacisci vel disponere: & inspecie, non licet vasallo propria auctoritate in successione feu-dali ius Maioratus seu primogeniturae introducere: multò mi-nus potest filias suas, vel unam ex illis, non requisito domino,successionis feudalis capaces, vel capacem facere: id cum per-penderet prudentissimus Princeps Wilhelmus ultimus DuxJuliæ & Montium, Comes in Ravensperg, longè aliam viamingressus est, cum ab Imperatore Maximiliano pro filia sua u-nica Maria habitationem & capacitatem ad succedendum,priusquam ex hac vita decederet, supplex peteret & impetra-ret, anno 1508. quod etiam Illustrissimus Princeps Wilhelmusfiliarum Juliacensium & Clivensium etiamnum superstitumcommunis parens, anno 1546. sibi omninò faciendum puta-vit: quod autem per se nullum & invalidum est, nullum etiamproducit effectum: cum non entis nullae sint qualitates: apa-gè igitur discurrens Jurista, cum tuo illo Adolphi Ducis Cli-viae, & quidem nullo & invalido pacto successorio, quo univer-salem Maioratum in omnibus & singulis controversae haeredi-tatis terris & ditionibus adstruere conaris.Verum enimverò & hoc falsum est, quod subiicis: nimirumposteritatem prędicti Ducis Adolphi pactum istud conti-nua serie usque ad terrarum omnium copulationem (sic tibiplacet coniunctionem vocitare) diligentissimè observasse.Nam etsi Joannes primus eius filius Ducatum Cliviae & Co-mitatum Marchae solus pro se retinuit, tamen fratrem Adol-phum ab omni haereditate non (sicut tu scribis) exclusit, sed eiDominium in Ravenstein possidendum tradidit, sorores autemsex
22