Discursu vere Iuridico.Hi igitur † qui terras & provincias modo controver-sas multis ab hinc seculis incoluerunt, possederunt, & rexe-runt, Comites & Duces Imperii Romani, Reichs Graven / &dicti sunt & fuerunt, donec aliquibus & honor & dignitas ma-ior scilicet vel Marchionatus, vel Ducatus, beneficio, Impera-torum contigit, ut mox dicetur amplius.Fuerunt autem terrae & provinciae istae, olim in pluresComitatus distributae, pręcipuè autem in Comitatum Clivię,12tanquam omnium antiquissimum, Comitatum † Teister-bantii, Comitatum Altenę, Comitatum Montium, Comitatum Juliae, Comitatum Ravenspurgi, & denique ComitatumMarchae, sic tamen ut alii ab aliis certis terminis & limitibus,insigniis, dignitatibus, privilegiis, immunitatibus, archivis, le-gibus, consuetudinibus, & caeteris omnibus iuribus & rebus es-sent discreti & separati.Qui autem singulorum Comitatuum limites & partesantiquitus fuerunt, aut quas vel arces, quas civitates, quae ca-stra, quae oppida, quos pagos, quas denique vel pertinentias,vnusquisque habuerit, exactè nunc ob antiquitatem sciri nonpotest, nisi quod ex historiis constat, † Comitatum Teister-bantii olim insulam Bomelanam, ditionem Heusdanam, Her-culeam, Altoneensem, Vionensem, Culebergensem, Bura-nam, & quicquid à Lecea Lingaque (olim aqua longa dicta)ad veteris Mosae alveum continetur, compraehendisse, qui co-mitatus ab Anfredo praesule Traiectino utpote domino dire-cto tandem abolitus, & inter propinquos & cognatos ipsiusdivisus, pars autem eius Ecclesiae Traiectensi & Leodiensi re- Genealog.Reusneri f.servata est: cum eum Theodoricus Comes Cliviae secundus ex497. 498.Materna haereditate tanquam feudum Traiectinum circiterannum Christi 700. accepisset.Sed & Comitatus † Altenaensis Ducentis annis & amplius 13in usu non fuit, vel quod Comites Cliviae, quorum Comes Altenaensisbenefi-
Druckschrift
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Entstehung
Seite
7
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten