10
Apologia proComites dicti: quod vel sacrum comitatum, qui est Imperato-ris, observarent, vel ex eo Comitatu mitterentur, ut recte scri-bit Cuiacius Gallus in paratit. Codicis lib. 1. tit. 32. & approbatHermannus Vulteius de feudis lib. 1. cap. 4. num. 14. qui Ger-manis dicuntur Graffen / vel à gravitate, (ut quibusdam vide-tur) quod nimirum gravitate alios anteire debeant, vel vt ve-rius alii sentiunt, quod olim ut Iudices causis & iuri dicundopraeerant, prout vox Comitis accipitur, in cap. 1. si de investitu-ra inter dominum & vasallum lis oriatur: Sicut etiam nunc in qui-busdam Germaniae locis vox Grave aut Greve significat Judi-cem, unde appellatio illa Centgräve / Gogräve / Freygräve / utrefert idem Vulteius, d.n.14. & latius Paurmeister de IurisdictioneImperij Romani, lib. 2. cap. 10. à num. 1. usque ad 25. inclusive.Marchiones sunt, † qui olim ab Imperatoribus fini-bus & limitibus Imperii tuendis, & custodiendis praefecti e-rant, à voce Alemannica Marck / quę finem vel limitem si-gnificat, unde non ineptè Odefredus in summa sua qui possuntin feudum succedere, scribit: Vulgare esse apud Francos, utMarchio appelletur, de Jure Romano Liminarcha seu finesImperii custodiens, per l. liminarchae. Codic. de servis fugitivis,& l. non ideo. 5. Codic. de liberali causa. Refert idem DominusVultelus d. loco.Duces sunt. † qui exercitui praesunt, eumque ducunt,nobis Hertzogen vocati, a vocabulo Heer / quod est exercitus,& inter hos, quia Duces sunt, non est differentia, sed dunta-xat ordo in sessionibus, cum Comitia, vel alii conventus pu-blici habentur, ut idem Vulteius praenominato loco tradit: idquod etiam de Comitatibus Imperii locum habet, ut quâ suntComites, alii aliis non pręstent, etiamsi dignitate, officiis, au-ctoritate, & opulentia, inter se sint impares.Hiig