Druckschrift 
Apologia Pro Discursu Vere Juridico : Contra Discursum quasi Juridicum, eiusque Apodixin nuper Francofurti ad Moenum Typis Aemilianis excusam De Controversa Successione Juliacensi, Clivensi, Et Montensi
Seite
4
Einzelbild herunterladen
 

Apologia proNeuburgensis verò possessio, non simpliciter est iniustavel illegitima, sed tantùm secundum quid.At quomodo? nimirum respectu quotae, quae IllustrissimaePrincipissae, ac Dominę, Ducisse Neoburgensi, tàm quoadFeudalia, quàm allodialia bona ex hac communi haereditatedebetur, iusta, legitima, & licita fuit apprehensioRespectu verò reliquarum sororum Dominæ Duciſſę Bi-pontinę, & Marchionissae Burgauiensis, non minus ac ipsa adhanc successionem Feudalem atque allodialem habilitatarum,iniusta, illegitima, & illicita fuit eadem apprehensio: & ratioest: quia Dux Wolffgangus Wilhelmus tanquam mandata-rius, non contentus Dominae matris quota, se pro successoreuniversali haberi voluit.Idque contra Jura, & expressum privilegij Carolini teno-rem: quę non permittunt, ut in communi haereditate unusvel plures ex consortibus, dum opinione praeuentae possessio-nis sibi blandiuntur, & quam primum mortem eius, de cuiussuccessione agitur, resciverint, illicò possessionem arripiunt,scilicet ut caeteros cohaeredes, quos ordo successionis ex ęquocontingit, absentes vel ignorantes praeuentione quadam an-tiquioris possessionis antevertant: quorum anticipata pos-sessio non debet ullum Juris effectum operari, Jas. & Dd. in l.Iuste possidere, ff. de acque poss. Nam ex malo principio legitimaconsequentia non infertur, I. fin. C. de natural. liber. & in d.l.1. ff.quod vi aut clam, & d.l. clam possidere, §. qui ad nundinas, Nat-ta cons. 93. in 6. incip. magnifice Domine, volumine quinto, u-bi praeclare consuluit, quod quicunque pręcurrit ad occupan-dam possessionem post mortem defuncti, dicatur cohære-dem quodammodo sua possessione spoliare, quod ante eumnotauit quoque Castren. in l.2. n. 2. C. de edict. Diui Adr. toll. fa-cit Tex. in d. l. 1. §. 1. ff. quod vi aut clam. ubi dicitur, aduersusvim, vel quod clam factum est, neminem iusta exceptione setueri.