Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.457Praeterea quinque de diuinatione. & sphaeram effecit cuius sin-gulae conuersiones idem efficiebant, in Sole & Luna, & in quinq;stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus & nocti-bus. Censuit ueròIn natura signa quaedam esse rerum futurarum. 1. Off.Omnem uim diuinandi, rationemque primum repetendam a deo,deinde à fato, deinde à natura.1.de Diuin.Tribus modis deorum appulsu homines somniare uno, quòdpraeuideat animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur altero, quòd plenus aer sit immortalium animorum, in quibustanquam insignitae notae ueritatis appareant tertio, quòd ipsi dijcum dormientibus colloquantur idque facilius euenit appropinquante morte, ut animi futura augurentur. 1. de Diui.Nihil esse bonum, nisi quod honestum. 2. Tusc. dolorem nonesse malum, ibidem.Prodicus.PRODICVS Chius Physicus ea, quae prodessent ho-minum uitae, deorum in numero habita esse dixit. 1. de Nat. deo.Protagoras.ABDERITES Protagoras Sophistes temporibus illisuel maximus, cum in principio libri sic posuisset de dijs, neque utsint, neque ut non sint, nihil habeo dicere, Atheniensium iussu ur-be atque agro est determinatus, librique eius in concione combu-sti. Tenuit id cuique uerum esse, quod cuique uideatur. In Luc. &1. de Nat. deor.Pyrrho.PYRRHO Eliensis, à quo Pyrrhonij nominati sunt, o-mnia exaequauit, nihilque uirtute constituta, quod appetendum sit,reliquit & introduxit apatheian, id est uacuitatem affectuum, utsapiens omni perturbatione liberatus, nihil appetat, nihil fugiat,nec hoc potius quam illud sequatur, sed omnibus in rebus indiffe-renterFf 5