Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.437sequutus de officijs libros scripsit, praecepta sunt haec. 3. Offic.Vtilitate officium dirigi magis, quàm humanitate. & alio locoeiusdem libri.Sapientis esse nihil conta mores, leges, instituta facientem,babere rationem rei familiaris.Alcmæo.ALCMAEO Crotoniates & Pythagorae auditor pri-mus auctore Phauorino de naturae ratione scripsisse uidetur, praecepit uero Soli, Lunae, reliquisque sideribus, animoque praeterea di-uinitatem inesse. 1. de Nat. deor.Panaetius.PANAETIVS Rhodius, Posidonij doctor, discipulusAntipatri, Stoicorum princeps fuisse dicitur quorum tamen de-creta non omnia rata habebat. Nam & uim esse diuinandi dubi-tauit, & an mundus ad extremum ignesceret humore consumptonon est ausus affirmare. Praeterea Stoicorum tristitiam atqueasperitatem fugiens, nec asperitatem sententiarum, nec disseren-di spinas probauit, fuitque in altero genere mitior, in alterò illu-strior. Eum de officijs Cicero correctione quadam adhibita po-tissimum secutus est. De officijs enim sine controuersia disputa-uerat accuratissime, ut est lib. 3. Off. Quos libros posteaquamedidit, triginta uixit annos. Scripsit etiam ad Qu. Tuberonem,de dolore patiendo, quid esset, & quale quantumque inessetalieni, deinde quae ratio esset perferendi, Platonem omnibus locisdiuinum, sapientissimum, sanctissimum. Homerum denique Philo-sophorum appellare solebat, a quo tamen de immortalitate ani-morum dissentiebat. Haec praecepitQuidquid natum sit interire, nasci autem animos, quod declasrat eorum dissimilitudo, qui procreantur quae etiam in ingenijs,non solum in corporibus appareat. Praeterea nihil esse, quod doleat, quin id aegrum esse quoque possit, quod autem in morbum credit,idetiam interiturum dolere autem animos, Ergo etiam interire, u. TuschAEc 3