Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.431homines non socordes ad ueri inuestigandi cupiditatem. Ab Atheniensibus legatum missum esse ad senatum cum Diogene dicit Ci.4. Tuscul. Epicureus Zeno quanquam ab eo plurimum dissentie-bat, unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadamfuisse facultate. Hinc Cicer. 3. de Orat. ait, Si eximiam dicendispeciem adamet Orator, Carneadeam, aut Aristoteleam uimesse comprehendendam. Et de uniuers. Fuit, inquit, uir ille cumceteris artibus, quae quidem dignae libero essent, ornatus omnibus, tum acer inuestigator & diligens earum rerum, quae a natu-ra inuolutae uidentur. Denique sic iudico post illos nobiles Pythagoreos, quorum disciplina extincta est quodammodo, cum ali-quot secula in Italia Siciliaque uiguissent, hunc extitisse, qui illamreuocaret. In disptuationibus nullam unquam rem defendit,quam non probarit, nullam oppugnauit quam non euerterit. Eratenim in dialectica summus, & egregie exercitatus. Cuius ignaros sic ludebat, Si rectè conclusit taceo, sin uitiosè minam Dio-genes reddat. Ab eo enim Stoico dialecta discebatur, haec autemmerces erat Dialecticorum. De Epicureis sic statuit, eos potu-isse suam caussam sine commentitia atomorum declinatione de-fendere. Nam cum doceret esse posse quendam animi motumuoluntarium à se ortum, cuius antegressae, & externae caussaenullae essent, id fuit defendi melius, quam introducere declinationem, cuius praesertim caussam reperire non possunt. Quo defenso, facilè possent Chrysippo resistere. Contra Stoicorum uero,quos studiosissimè semper refellebat, disciplinam, ingenium eiusexarserat, et in omni hac quaestione, quae de bonis, & malis appellatur, pugnare non destitit, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controuersiam, sed nominum. Nam cum alij externa ne bo-na quidem dicerent, omnia in animo reponerent, eorum contro-uersiam solebat tanquam honorarius arbiter iudicare. Cùmenim quaecunque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda ui-derentur, neque tamen Peripatetici plus tribuerent diuitijs, bonaevaletudini, ceterisque generis eiusdem quàm Stoici cum ea re,non