Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PHILOSOPH. LIB. VI.429Orationem, quae quidem sit polita atque facta quodammodo,non astrictè, sed remissius numerosam esse oportere. 3. de Orat.item ornatum illud suaue, & affluens. Orat.In uerba uerecundam translationem.16. Epist. Famil.Arcesilas.CVM iam Philosophorum disciplinae grauissime constitis-sent, tum exortus est, ut in optima Rep. T. Gracchus, qui otium,sic Arcesilas, qui constitutam philosophiam euerteret, & in eorumauctoritate delitesceret, qui negassent quidquam sciri, aut perci-iposse. Cùm enim Polemonem audisset, copiaque rerum & dicendiui, ac ingenij acumine plurimum ualeret, multa aperte, perspicueque & peruersa & falsa persuasit, ac ex uarijs Platonis libris,sermonibus Socraticis, hoc maximè arripuit, nihil esse certi, quodaut sensibus aut animo percipi possit. Hinc recentior Academiaemanauit, cuius ratio primo non admodum probata est. Sic igi-tur instituit omne animi, sensusque iudicium aspernatus, unde illanecessariò nata est epochi id est, assentionis retentio, non quidpse sentiret, ostendere, sed contra id, quod quisque se sentire dixis-set, disputare. Itaque Zenoni qui tum florebat, se uehementer opposuit, eiusque definitiones labefactare conatus est, & ei obtrectare,nihil noui reperienti, sed emendanti superiores immutationes uerborum. Quod fecisse dicitur non pertinacia, aut studio uincendi,sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationisadduxerunt Socratem, & ueluti amantes Socratem, Democri-tum, Anaxagoram, Empedoclem, qui nihil cognosci, nihil percipi,nihil sciri posse dixerunt angustos sensus, imbecillos animos, bre-uia curricula uitae, opinionibus & institutis omnia teneri, nihilueritati relinqui, deinceps omnia tenebris circunfusa esse dixe-runt. Hoc sic intelligi dicit Cicero in Lucullo. Nemo unquam superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse ho-minem nihil opinari, nec solum posse, sed ita necesse esse sapientiVisa est Arcesilae tum uera sententia, tum honesta, & digna sa-piente