PHILOSOPH. LIB. VI.417Mentem, ideam solam cui crederetur, quia sola cerneret idquod semper esset simplex, & unius modi, & tale quale esset. 1.Acad.Duos esse motus, unum suum, alterum externum quae sua sponte moueantur, diuiniora esse. Animum seipsum mouere, nec un-quam desinere moueri, sed esse ceteris quae mouentur, fontem &rincipium mouendi, & proinde immortalem & aeternum. Som.Scip. & I. Tuscu. 1. de natu. deor. de Senect.Animi duas esse partes alteram rationis participem, alteramixpertem. In participe rationis ponit, Pythagoram secutus, tranquillitatem, id est placidam, quietamque constantiam. In illa alte-ra motus turbidos, tum irae, tum cupiditatis, contrarios inimi-cosque rationi, qui Graeci pathi dicuntur, nostris perturbationes.4. Tuscul.Animam triplicem esse cuius principatus, id est ratio, in capi-te sicut in arce, ira in pectore, cupiditas subter praecordia. I.Tuscul.Philosophandi rationem triplicem, unam de uita & mori-bus alteram de natura, & rebus occultis tertiam de disserendo.i. Acad.In ideis, quas rectè species, aut formas possumus dicere, quid-lam esse diuinum. 1. Acad. eas non gigni, sed semper esse, & ra-tione, & intelligentia contineri. 1. de Orat. cetera, quòd orian-tur & intereant, non esse. 1. Tusc.Mundum sempiternum, animantem, beatum & rotundum,quod ea forma nulla sit pulchrior, Deum item, & caelum, & astra,& terram, & aerem. 1. de nat. deo.Omnem doctrinam ingenuarum & humanarum artium unouodam societatis uinculo contineri. 3. de Orat.Memoriam recordationem esse superioris uitae, & discere ni-il aliud quàm recordari. I. Tusc. & de Senect.Titanum e genere esse eos. qui ut illi caelestibus, sic hi aduer-antur magistratibus. 3. de legib.QuæsDd
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten